|
22. Quod autem vigesimo
secundo ponitur, aliorum attributorum a natura et voluntate,
principalitas non est ratione agentis, sed exemplaris tantum; unde
respectu rei alterius essentia est, non respectu rei substantialis,
hoc accipere voluit scribens, ex hoc quod philosophus distinguit in
II Physic. duo principia agentia; dicens, eorum quae fiunt, alia
fiunt a natura, alia a proposito vel voluntate. Potentia autem et
virtus non distinguuntur ab his duobus, eo quod communiter se habent ad
utrumque: est enim potentia et virtus et naturalis, et rationalis,
sive voluntaria; similiter etiam intellectus in agendo non distinguitur
a voluntate, quia intellectus non movet nisi mediante voluntate;
procedit tamen in divinis aliquid per modum intellectus, scilicet
verbum, sicut et spiritus sanctus per modum voluntatis, ut amor.
|
|