|
23. Quod vero vigesimo
tertio ponitur, filius procedit ut verbum, et ars qua potest pater
omnia producere; spiritus sanctus ut amor, quo amor vult ea
producere, multiplicem habet intellectum. Potest enim intelligi,
quod pater filio potest, et spiritu sancto velit; et sic falsum est,
ut obiiciens impugnat. Potest etiam intelligi, quod pater possit
producere filio et velit producere spiritu sancto; et sic verum est:
nam pater omnia producit per filium et spiritum sanctum; et quod
facit, manifestum est quod potest et vult. Potest ergo et vult omnia
producere per filium.
|
|