|
25. Quod vero vigesimo
quinto ponitur, spiritus sanctus procedit a patre et filio ut sunt
plures agentes, sed tamen ut unum in principio quo agunt, recte potest
intelligi. Nec est simile de processu creaturae, et spiritus sancti:
quia spiritus sanctus requirit secundum rationem suae processionis in
his a quibus procedit, distinctionem; procedit etiam ut nexus duorum:
quod de creatura dici non potest. Nec oportet quod effectus sit
simplicior causa, si spiritus sanctus procedit a pluribus secundum quod
sunt plures aliquo modo: quia similitudo effectus ad causam agentem vel
dissimilitudo attenditur secundum formam qua agens agit; pater autem et
filius spirant potentia spirativa, quae est natura divina, quae est
una in utroque. Non tamen haec dicuntur pro tanto quod in divinis sit
causa et causatum, vel agens et factum; sed hoc modo haec dicuntur
secundum quod loquimur de divinis modo humano. Nec etiam oportet quod
si procedit a pluribus inquantum sunt plures, quod non procedat
totaliter ab uno; sed quod non procedat ab uno sine respectu ad
alterum.
|
|