Quaestio 26

26. Quod autem vigesimo sexto ponitur, quamvis spiritus procedat ab eis ut sunt plures secundum numerum agentium, non tamen secundum formam eos plurificantem, eandem habet rationem sicut praecedens.