|
27. Quod vero vigesimo
septimo ponitur, non sequitur quod sit magis auctor, quia et mediate
et immediate, si absolutum modum intelligit, falsum est. Si autem
intelligat modum relativum, quantum ad aliquid verum est, et quantum
ad aliquid falsum: quia relatio qua filius est principium spiritus
sancti, est communis patri et filio. Unde quantum ad hanc, idem est
modus relativus, sed relatio qua filius est a patre propria est ei.
Secundum hunc igitur modum potest dici, quod filius alio modo est
auctor spiritus sancti quam pater; inquantum filius haec habet ab
alio, non autem pater. Et similiter potest dici de omnibus quae
conveniunt patri et filio, quia omnia filius habet a patre, et pater a
nullo.
|
|