|
3. Ex eisdem etiam patet hoc
quod tertio ponitur sanum habere intellectum, scilicet, diversitas
rationis potentiae, sapientiae et bonitatis fundatur in intellectu
sicut in subiecto, in Deo sicut in obiecto, quod praestat causam et
fulcimentum suae veritati. Ut tamen intelligatur, quod praestat
fulcimentum veritati, inquantum repraesentatur per unamquamque
conceptionem intellectus nostri intelligentis huiusmodi attributa: non
autem quantum ad hoc quod ipsa diversitas attributorum repraesentet
aliquam diversitatem in Deo, ut in contrarium obiicitur. Haec enim
diversitas conceptionum seu rationum non provenit ex diversitate Dei,
sed ex defectu intellectus nostri, qui rem unam perfecte non potest
intelligere nisi per multa, qui intelligit attributa secundum quod
perfectio invenitur in rebus creatis.
|
|