Quaestio 36 |
36. Quod vero trigesimo sexto dicitur, in fine Ecclesiae non erit tempus propagationis spiritualis ad multiplicationem fidelium, hoc potest verum esse, si intelligatur quantum ad tempus Antichristi: non quin illo tempore aliqui ad Ecclesiam convertantur, ut Augustinus dicit XX de Civ. Dei, sed quia propter tribulationes non multi convertentur. |