|
4. Quod vero quarto ponitur:
in Deo non est infinitas extensiva, sed intensiva, non sic est in
scripto; ibi enim sic scriptum est: quod obiicitur de infinita
emanatione: respondeo. Infinitas extensiva, imperfectionis est, cum
recedat ab unitate; infinitas vero intensiva, perfectionis est, cum
accedat ad unitatem. Prima ergo Deo non convenit, sed secunda.
Patet enim quod loquitur de infinitate emanationis. Emanatio autem
extensionem habere potest secundum numerum, saltem in creaturis: licet
Deus habere non possit extensionem secundum quantitatem dimensivam.
Intensiva autem dicitur infinitas emanationis, etsi non proprie, eo
tamen modo loquendi quo dicitur Deus intensus in bonitate, quia est
summe bonus. Emanatio autem divina non est extensive infinita, quia
non est infinitus numerus personarum emanantium, licet emanatio divina
sit aeterna, ut obiiciens proponit.
|
|