|
44. Quod vero quadragesimo
quarto ponitur, aequale potest accipi dupliciter: ut dicat solam
relationem, aut ut cum relatione, importat actum seu motum ad illam;
primo modo dicitur pater aequalis filio, secundo filius aequalis
patri, non est calumniabile quantum ad id quod obiiciens tangit.
Aequalitas enim solam relationem significat, praesupponit tamen
unitatem. Quantum ad hoc tamen non videtur bene dictum, quod aequale
quandoque importat motum ad aequalitatem: huiusmodi enim motum non
significat aequale sive aequalitas, sed adaequatio. Dato tamen quod
huiusmodi motum significaret, non sequitur inconveniens, ex eo quod
dicit filium hoc modo esse aequalem patri: nam licet in filio non sit
motus ad aequalitatem, accipit tamen a patre unde est ei aequalis: et
ipsa acceptio quantum ad hoc idem facit in filio quod motus ad
aequalitatem in creatura.
|
|