Quaestio 46 |
46. Quod vero quadragesimo sexto dicitur, una persona non habet esse in seipsa, falsum est secundum quod dicitur Deus esse in seipso: quod exponitur magis negative quam affirmative, quia scilicet non indiget alio in quo sit, eo modo loquendi quo dicitur pater esse a seipso, quia non ab alio. |