|
47. Quod vero quadragesimo
septimo dicitur, actus existendi triplex est: quidam omnino potentiae
impermixtus, ut esse divinum; alius semper potentiae permixtus, tale
est rerum generabilium; tertius modo medio se habens: est enim
potentiae permixtus inquantum est ab alio; partim vero non, inquantum
est simplex et simul totus completus, et tale est esse Angeli, sanum
potest habere intellectum. Non enim scribens intendit excludere ab
esse angelico quaslibet potentias, sed potentiam quae esset
transmutabilis, quae est in rebus corruptibilibus.
|
|