|
48. Quod vero quadragesimo
octavo ponitur, posse et agere rerum aeternarum non est totum simul,
sed successive: non tamen continue, sed intercise, verum est de
actionibus secundum suam naturam: habent enim actiones successivas;
unde Augustinus dicit, quod Deus movet creaturam spiritualem per
tempus, et per tempus moveri est per actiones moveri; sed actiones
Angelorum, secundum quas fruuntur verbo, sunt sine successione, et
secundum eas sunt in participatione aeternitatis. Posse etiam Angeli
dicitur intercisum non quantum ad essentiam potentiae, sed secundum
quod posse dividitur contra agere, quia Angelus quandoque potest agere
aliquid, quandoque agit.
|
|