|
50. Quod vero quinquagesimo
ponitur, ordo alicuius dicitur dupliciter: vel ut subiecti quod
ordinatur, vel ut rationis secundum quam ordo attenditur; primo modo
non est in divinis ordo naturae, sed secundo modo, potest recte et non
recte intelligi. Ordo enim non est nisi aliquorum distinctorum
convenientium in aliquo: quae enim in nullo conveniunt, nullum habent
ordinem ad invicem. Ratio igitur ordinis potest accipi in divinis
personis vel ex parte distinctionis personarum: et sic ratio ordinis
non est natura, sed relatio; vel ex parte convenientiae, et sic
natura est ratio ordinis: propter hoc enim dicitur ordo naturae in
divinis personis, quia natura divina communicatur filio a patre, et ab
utroque spiritui sancto.
|
|