|
52. Quod vero quinquagesimo
secundo ponitur, ipsum suppositum divinum a natura generali habet
rationem per se subsistendi, a natura speciali habet rationem
intelligendi, a forma singulari rationem distinguendi, male exceptum
est. Addidit enim exceptor, divinum, de suo. In scripto autem sic
habetur: ipsum autem suppositum a natura generali etc. et loquitur de
supposito creato; unde parum supra dixerat: animal significat
substantiam cum proprietate generali, homo cum proprietate speciali,
Paulus cum individuali. Si vero intelligeretur de supposito divino,
esset simpliciter male dictum, quia in divinis non est genus et
species.
|
|