Quaestio 53

53. Quod vero quinquagesimo tertio ponitur, hypostasis in intellectu suo claudit et naturas communes, et proprietatem, non ita quod unum horum insit alteri, sed ita quod utrumque sibi, bene dictum est; sed nimis calumniose ab obiiciente reprehenditur; dicuntur enim proprietates inesse personis, sicut et esse in personis: et similiter essentia divina est in patre, et est pater. Per hunc autem modum omnia quae de Deo dicuntur, reprobari possent, cum nihil de Deo verbis nostris proprie dici possit.