|
54. Quod vero quinquagesimo
quarto ponitur, Deus pater in eadem specie, scilicet seipso sive
essentia sua, se et omnia intelligit, ideo eandem speciem, idest
filium, ad se et ad omnia proferenda de se gignit, improprie dictum
est, sicut et si diceretur Deus pater de se gignit sapientiam; esset
autem proprie dictum, si diceret, filium de se gignit sapientiam:
quia est eadem species proferendi. Proferre autem accidit dicere;
unde convenientius diceretur: Deus pater gignit de se filium ad se et
omnia dicenda: pater enim se et omnia alia dicit verbo suo, quod est
filius. Obiiciens autem male exponit proferre, idest producere.
|
|