|
57. Quod vero quinquagesimo
septimo ponitur, loquendo de specie naturae et de specie cognitionis,
dicitur filius species patris, secundum quod nominativus constituitur
cum genitivo in ratione causae efficientis, non in ratione causae
formalis, non habet calumniam ex hoc quod obiiciens tangit: non enim
sequitur quod filius sit causa efficiens patris, vel e converso; sed
constructio est secundum habitudinem talis causae, secundum modum
loquendi quo grammatici utuntur. Vult autem hoc accipere, quod filius
sit species patris ex hoc quod Hilarius dicit: species est in
imagine. Augustinus autem speciem interpretatur pulchritudinem. Et
licet Hilarius non dicat quod filius sit species patris, potest tamen
hoc modo intelligi, species vel pulchritudo patris, sicut dicitur
splendor patris.
|
|