|
58. Quod vero quinquagesimo
octavo ponitur, aliquid potest significari terminus actionis
dupliciter, secundum rem, aliquid secundum rationem: primo modo
terminus spirandi amorem respectu patris est filius, secundo modo pater
respectu sui ipsius, nimis obscure dictum est. Hic tamen videtur esse
sensus. Quia enim terminus actionis principaliter distinguitur ab
agente ubi est realis distinctio, terminum actionis ab agente, dixit
esse terminum secundum rem: et sic est realis distinctio inter patrem
et filium; ubi autem non est realis distinctio, dixit esse terminum
secundum rationem: sicut in patre cum diligit seipsum, distinguitur
amans et amatum ratione tantum. Non autem ex hoc sequitur quod pater
aliter diligat se, aliter filium, ut obiiciens tangit; sed sequitur,
quod se diligat ut eundem, et filium ut alium.
|
|