|
6. Quod vero sexto ponitur,
relatio in divinis comparata ad essentiam, ratio sola est; comparata
ad obiectum cuius est, sic res quaedam est, sic intelligitur: quia
relatio comparata ad essentiam, differt solum ratione ab ea, ab
opposita autem relatione differt realiter; unde postea subdit: ipsa
enim relatio, scilicet per comparationem ad essentiam, idem est quod
ipsa res, sed differt ratione; non autem intelligitur quod relatio sit
solum ratio, cui non respondeat res aliqua, ut obiiciens calumniatur.
|
|