Quaestio 60
60. Quod vero sexagesimo ponitur, licet spiritus sanctus non diligat se vel alteram personam notionaliter seipso, tamen diligit creaturam et personaliter et essentialiter seipso, credo simpliciter esse falsum secundum praedicta.