Quaestio 62 |
62. Quod vero sexagesimo secundo ponitur, filius respectu alicuius actus paterni non potest esse principium, sed terminus, eundem habet intellectum: etsi enim sit principium spirandi et creandi, non tamen est principium quo pater spiret vel creet. |