|
66. Quod vero sexagesimo
sexto ponitur, ideae habent pluralitatem ex parte connotati propter
respectuum pluralitatem, et ille respectus aeternus est, verum est,
si respectus ille est intellectus a Deo. Deus enim ab aeterno sicut
intellexit multitudinem creaturarum, ita intellexit multitudinem
respectuum, prout sunt inter ipsum et creaturas: et hoc sufficit ad
pluralitatem idearum, quae nihil aliud sunt quam rationes rerum, prout
sunt intellectae a Deo; et sic neque oportet essentiam divinam
plurificari, neque oportet esse aliquam relationem realem aeternam
praeter proprietates personales, ut obiicitur.
|
|