|
69. Quod vero sexagesimo
nono ponitur, scientia de eo quae est per speciem alienam non est
assimilatio cum rebus scitis, sed scientia per speciem propriam,
obscure dictum est, et male ab obiiciente intellectum: non enim
loquitur de specie qua Deus sciens scit, sed de specie qua scitum
scitur; quae enim habent formam, sciuntur per proprias formas, sicut
homo scitur ex hoc quod cognoscitur humanitas eius; quae vero non
habent formam, sicut privationes, cognoscuntur per opposita.
Cognoscere enim caecitatem, est cognoscere defectum visus.
|
|