Quaestio 71 |
71. Quod vero septuagesimo primo ponitur, est actio Dei interior et exterior; exterior cessat cessante obiecto, si intelligat, quod Deus agat aliqua actione exteriori, quae non sit sua essentia, omnino falsum est; si vero actio Dei dicatur exterior non ratione sui ipsius, sed ratione obiecti, sic sustineri potest. |