|
74. Quod vero septuagesimo
quarto ponitur, praedestinatio est causa salutis prima, liberum
arbitrium proxima; effectus vero magis sequitur conditionem causae
proximae, ut patet in generatione inferiorum ex motu necessario
superiorum, quantum ad aliquid verum est, scilicet quantum ad
contingentiam et necessitatem: quia si causa prima est necessaria, et
secunda contingens, sequitur effectus contingens; sed non debuit
proponi communiter. Quod vero obiiciens calumniatur, quod Deus est
magis causa proxima quam liberum arbitrium, omnino frivolum est: est
enim Deus causa proxima secundum efficaciam actionis, et non secundum
ordinem enumerationis causarum.
|
|