|
76. Quod vero septuagesimo
sexto ponitur, divina potentia ab actu exteriori nullam recipit
multiplicitatem, sed ab actu interiori potest recipere multiplicitatem
aliquam: prout enim differunt actus notionales et essentiales
interiores, sic differt potentia actui notionali et essentiali
coniuncta, diminute exceptum est. Proponitur enim primo, quod divina
potentia una tantum est, si in sua radice consideretur, quae est
divina essentia; si autem consideretur divina potentia prout coniuncta
actibus interioribus essentialibus et notionalibus, sic habet
differentiam secundum modum quo dicitur differre in Deo absolutum et
relatum, vel essentiale vel notionale. Potentia enim generandi
ratione actus est notionalis; potentia intelligendi, essentialis; sed
potentia creandi et gubernandi vel quicumque alius effectus adiungatur,
est essentialis: et sic ex praecedentibus et sequentibus patet
intentionem scribentis absque calumnia esse.
|
|