|
78. Quod vero septuagesimo
octavo ponitur, infinitas potentiae tota attenditur penes respectum ad
potentialia, infinitas autem essentiae non solum attenditur penes esse
hoc et non illud, sed penes esse in hoc et in altero quolibet ente, et
etiam in infinitis si essent infinita, vel male, vel defective
dicitur; si enim diceret sic: infinitas potentiae in quantum est
potentia, tota attenditur penes respectum ad potentialia, posset
sustineri, quia potentia importat respectum ad potentialia. Quod
autem dicitur de infinitate essentiae, non bene explanatur: non enim
infinitas divinae essentiae est ex hoc quod Deus potest esse in
infinitis, sed per se infinita est.
|
|