|
79. Quod vero septuagesimo
nono ponitur, Deus vere est quidquid sibi est, intelligitur de his
quae sibi est simpliciter, ut bonus, sapiens, et non de his quae sibi
est secundum modum intelligendi, ut finitus, comprehensibilis,
addendum est secundum quendam modum intelligendi: quod enim dicitur,
Deus esse sibi finitus vel comprehensibilis, non eodem modo dicitur
sicut res aliae dicuntur finitae et comprehensibiles, sed quodam
speciali modo, ut intelligatur magis negative dictum quam affirmative:
dicitur enim sibi comprehensibiles, quia suum intellectum non excedit;
finitus vero, quia non est sibi ignotus vel impertransibilis secundum
intellectum; sed bonus et sapiens dicitur affirmative.
|
|