|
80. Quod vero octuagesimo
ponitur, ille actus, scilicet generatio, de Dei substantia et ideo
est ei essentiale esse infinitum; sed productio creaturarum non est ex
nihilo, et ideo est illi essentiale esse finitum, obscure dictum est,
quod dicit productionem creaturarum esse ex nihilo: et non sic est
intelligendum, quasi ipsa actio productionis sit ex nihilo, sed
productum, eo modo loquendi, quod diceretur quod operatio cultelli est
ex ferro; similiter quod dicit productionem creaturarum esse aliquod
finitum, intelligit ex parte producti, et non ex parte actionis:
Deus enim actione infinita producit effectum finitum.
|
|