|
81. Quod vero octuagesimo
primo ponitur, non est simile de omnipotentia, et de omniscientia;
quia posse pertinet ad actionem, scire ad receptionem: in creatura
vero non potest esse potentia activa infinita, sed passiva quae potest
reduci in actum, secundum quod unitur agenti infinito, obscure et
defective dictum est: nam posse pertinet et ad actionem et ad
receptionem. Addendum igitur fuit, quod posse potentiae activae ad
actionem. Item non omne scire pertinet ad receptionem, sed scire
intellectus possibilis humani: scire autem intellectus divini non est
per receptionem. Quod vero dicitur, quod in creatura potest esse
potentia passiva infinita, non habet calumniam. Ut enim supra iam
dictum est, potentia importat respectum ad possibile: unde potentia
passiva creaturae dicitur infinita, secundum quod ad infinita se
habet: sicut potentia materiae primae se habet ad infinitas formas et
figuras, et continuum est divisibile in infinitum; et similiter
intellectus possibilis se habet ad infinitas species intelligibiles.
Nec propter hoc sequitur quod aliquid creatum sit infinitum
simpliciter, sed infinitum in potentia tantum. Haec autem potentia
passiva infinita in rebus naturalibus non reducitur in actum tota
simul, sed successive; sed potentia passiva animae Christi ad
intelligendum reducitur tota in actum, quia scit omnia scibilia ad quae
intellectus humanus est in potentia naturali, quae sunt infinita; et
hoc habet ex unione verbi quod est agens infinitum.
|
|