|
82. Quod vero octuagesimo
secundo ponitur, quod aliquis non possit quidquid aliquando potuit,
potest esse dupliciter, aut quia non habet omnes potestates quas
aliquando habuit, aut quia factum est impossibile quod aliquando fuit
possibile: hoc secundo modo Deus non potest quicquid potuit, quia non
est possibile Deo quicquid fuit possibile: quod enim actu praesens est
aut praeteritum, perdit rationem possibilis, hoc omnino calumniam non
habet: non enim Deus potest facere id quod est praesens simul cum est
non esse, aut id quod praeteritum est non esse praeteritum. Ex magna
autem ignorantia calumniantis procedit quod contra hoc obiicit quia
Deus potest id quod in nihilum cedit idem numero facere, et quod eadem
caro numero resurgat, quamvis aliquid eius in nihilum cesserit: quia
ut hoc ei sine quaestione concedatur, non propter hoc sequitur quod id
quod est praeteritum non sit praeteritum. Quamvis enim Deus faceret
id quod in nihilum cedit iterum esse, non tamen faceret quod in nihilum
non cessisset.
|
|