|
84. Quod vero octuagesimo
quarto ponitur, mala esse futura in tempore, fuit verum ab aeterno per
accidens, non per se, scilicet per speciem sui oppositi, et quod est
bona fieri, non proprie dictum est: nam licet malum cognoscatur per
aliud, hoc tamen non est ei per accidens, sed per se, ut supra dictum
est. Et licet bono aeterno non opponatur malum proprie loquendo,
tamen bonum creatum cui opponitur malum, fuit intellectum ab aeterno;
et sic malum fieri potuit per speciem sui oppositi ab aeterno
intellecti. Nec sequitur plura esse ab aeterno, ut obiiciens dicit;
sed sequitur plura esse intellecta ab aeterno: omnia enim temporalia
sunt intellecta ab aeterno.
|
|