|
9. Quod vero nono dicitur,
generatio divina non terminatur ad relationem, sed ad hypostasim quae
est subiecta, verum est si intelligatur de substantia prout significat
suppositum, non autem si intelligatur de substantia quae est essentia
vel natura. Nec valet quod obiicitur in contrarium. Relatio in
divinis est hypostasis: ergo si terminatur ad hypostasim, terminatur
ad relationem; sicut non valet, essentia divina est hypostasis, ergo
generatio divina terminatur ad essentiam: sicut enim essentia divina
non generatur, ita nec filiatio, sed filius.
|
|