|
92. Quod vero nonagesimo
secundo ponitur, mutatio accipitur stricte et proprie, quae habet duo
extrema, a quorum uno tendit in alterum manente eodem subiecto, et sic
accipitur mutatio naturaliter, bene dictum est, si per extrema
intelligat terminos, et per hoc quod dicitur naturaliter intelligatur,
idest in scientia naturali: hoc enim quod hic dicitur, commune est tam
mutationi naturali quam violentae. Nec est instantia quam ponit
obiiciens, quod in generatione et corruptione non sunt duo extrema,
sed termini generationis et corruptionis sunt privatio et forma, non
autem duae formae.
|
|