|
Prima ergo quaestio fuit, an stella quae magis apparuit, haberet
figuram crucis.
Secunda, an haberet figuram hominis.
Tertia an haberet figuram crucifixi.
His simul respondeo, quod Chrysostomus (auctor operis imperfecti)
quaedam similia narrat super Matth., non quasi asserendo, sed potius
quasi ab aliis dictum recitando. Et quia pro certo non habetur, non
reputo hoc esse praedicandum; praesertim quia non videtur probabile
quod sacri doctores, ut Augustinus, Leo Papa, Gregorius et alii
in suis sermonibus tacuissent, si aliquod robur auctoritatis haberet.
Non enim decet praedicatorem veritatis ad fabulas ignotas divertere.
Si autem ab aliquo sit praedicatum, non arbitror esse necessarium quod
revocetur, nisi forte ex hoc populo scandalum sit exortum; et tunc non
deberet ut erroneum reprobari, sed ut incertum exponi.
|
|