|
Quarta quaestio, an parvulae manus pueri Iesu nati creaverint
stellas.
Ad quod respondeo, quod locutio haec non est propria. Nam parvulae
manus sunt manus humanitatis, quarum non est creare. Sed quia unus et
idem Christus est in divina et humana natura perfectus, potest
huiusmodi locutio sane exponi, ut dicatur: manus parvulae istius pueri
creaverunt stellas; idest, iste puer habens manus parvulas, creavit
stellas. Tali enim modo loquendi ad quandam unionis expressionem
aliquando doctores utuntur, sicut in quibusdam cantatur Ecclesiis:
manus quae nos plasmaverunt, clavis confixae sunt. Non tamen haec
sunt extendenda, vel praedicanda populo. Sed tamen si praedicatum
sit, non arbitror revocandum; nisi super hoc error aut scandalum
oriatur, in quo casu oporteret sanae locutionis sensum exponi. Non
sunt autem in talibus, quantum fieri potest, simplicium animi
sollicitandi.
|
|