|
Quinta quaestio est, an ex quo Simeon dixit beatae virgini, tuam
ipsius animam pertransibit gladius, quolibet die naturali usque ad
resurrectionem Christi septies illud recoleret pia virgo cum dolore
vehementi.
Ad hoc etiam respondeo, quod istud eadem facilitate contemnitur qua
dicitur, cum nullius auctoritatis robore fulciatur. Nec aestimo
huiusmodi frivola esse praedicanda, ubi tanta suppetit copia
praedicandi ea quae sunt certissimae veritatis. Neque tamen oportet
quod revocetur, si praedicatum fuerit, nisi ex hoc scandalum fuisset
exortum.
|
|