|
Ecce rex tuus venit tibi mansuetus. Multa sunt mirabilia divinorum
operum. Psalmus: mirabilia opera tua. Sed nullum opus Dei est ita
mirabile sicut adventus Christi in carnem, et est ratio quia in aliis
Dei operibus Deus impressit suam similitudinem creaturae, sed in
opere incarnationis impressit Deus seipsum et univit se naturae humanae
in unitate personae vel univit nostram naturam sibi; et ideo cum alia
Dei opera non sint perfecte scrutabilia, illud opus, scilicet
incarnationis, est omnino supra rationem. Unde Job: qui facis magna
et mirabilia et discrutabilia absque numero. Unum opus est quod videre
non possum: si venerit ad me non videbo eum. Et in Malachia: ecce
venit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus?
Quasi dicat quod illud excedit cognitionem humanam. Sed apostolus
docet quis poterit cogitare diem adventus ejus dicens: non sumus
sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed omnis
sufficientia nostra ex Deo est. Igitur in principio rogabimus dominum
ut ipse det mihi aliquid dicere et cetera.
|
|