|
Ecce rex tuus et cetera. Verba ista sumuntur ex Evangelio quod hodie
apud nos legitur et sunt sumpta de Zacharia, licet aliquantulum sub
aliis verbis ibi recitentur. In verbis autem istis manifeste
praenuntiatur nobis Christi adventus. Ne super ambiguo procedamus,
scire debetis quod quadruplex legitur Christi adventus. Primus est
quo venit in carnem. Secundus ejus adventus est quo venit in mentem.
Tertius Christi adventus est quo venit in morte justorum. Sed
quartus Christi adventus est quo venit ad judicandum. Primo dico
adventus Christi est in carnem. Et non est intelligendum quod venerit
in carnem mutando locum, quia dicit in Jeremia: coelum et terram ego
impleo. Quomodo ergo venit in carnem? Dico quod venit in carnem
descendens de coelo, non dereliquendo coelum, sed assumendo nostram
naturam. Unde in Johanne: in propria venit. Et quomodo dico quod
erat in mundo? Quando verbum caro factum est. Et videte quod iste
adventus inducit alium Christi adventum qui est in mentem. Nihil
prodesset nobis quod Christus venisset in carnem nisi cum hoc venisset
in mentem scilicet nos sanctificando. Unde in Johanne: si quis
diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum
veniemus et mansionem apud eum faciemus. In primo adventu venit solum
filius. In secundo adventu venit filius cum patre ad inhabitandum
animam. Per istum adventum qui est per gratiam justificantem, anima
liberatur a culpa, non ab omni poena, quia confertur gratia, sed
nondum confertur gloria, et propter hoc necessarius est tertius
Christi adventus quando ipsos recipit ad seipsum. Unde in Johanne:
si abiero, in passione, et paravero vobis locum, tollendo
obstaculum, iterum veniam ad vos, scilicet in morte, et tollam vos ad
meipsum, scilicet in gloria, ut ubi sum ego illic et vos sitis. Item
in Johanne dicit: ego veni ut vitam habeant, scilicet praesentiam in
animabus, et abundantius habeant, scilicet per gloriae
participationem. Quartus Christi adventus erit ad judicandum,
scilicet quando dominus veniet ad judicium, et tunc gloria sanctorum
redundabit usque ad corpus et resurgent mortui. Unde in Johanne:
venit hora et nunc est quando omnes quis sunt in monumentis audient
vocem filii Dei et procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae.
Et propter istos quatuor Christi adventus celebrat forte Ecclesia
quatuor dominicas de Christi adventu. In ista autem dominica celebrat
de primo Christi adventu, et possumus in verbis propositis quatuor
videre: primo adventus Christi demonstrationem ibi: ecce; secundo
venientis conditionem ibi: rex tuus; tertio venientis utilitatem:
venit tibi, quarto veniendi modus ibi: mansuetus. Primo dico
possumus videre adventus Christi demonstrationem ibi: ecce. Et
notandum quod per ecce quatuor solemus intelligere: primo rei
certificationem: de rebus quae nobis constant dicimus: ecce; secundo
intelligimus per ecce temporis determinationem; tertio rei
manifestationem, et quarto hominum confortationem. Primo dico per
ecce solemus intelligere rei certificationem. Quando aliquis vult
certificare dicit: ecce. Unde in Genesi dicit dominus: ecce statuam
pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos. Arcum meum ponam
inter me et vos scilicet in signum pacis. Per arcum istum significatur
Dei filius, quia sicut arcus generatur ex reverberatione solis ad
nubem aquosam, sic Christus generatus est ex verbo Dei et ex natura
humana quae est sicut nubes, et sicut anima et caro unus est homo, ita
Deus et homo unus est Christus; et de Christo dicitur quod ascendit
super nubem levem, id est super naturam humanam sibi eam uniendo. Et
venit nobis Christus in signum pacis, et fuit necessarium quod ita
fieret quia modo sunt aliqui qui dubitant de secundo Christi adventu.
Unde apostolus: in novissimis quidem temporibus venient illusores
discedentes a fide, juxta proprias concupiscentias ambulantes et
dicentes: ubi est nunc promissio et adventus ejus. Dicent enim tales
quod anima non erit post corpus, et propter hoc ad certificationem
adventus Christi dicit propheta: ecce et cetera. Et in Habacuc:
apparebit dominus in finem et non mentietur. Et Isaias: dominus
exercituum veniet. Secundo per ecce solemus intelligere temporis
determinationem. In adventu Christi ad judicium non est nobis tempus
determinatum. Unde Job: nescio quamdiu subsistam et quando tollet me
factor meus. Et in Luca: regnum Dei non veniet cum observatione.
Et quare non fuit in isto adventu tempus nobis determinatum? Forte
quia dominus voluit nos esse semper vigilantes. Sed in adventu
Christi in carnem fuit nobis tempus determinatum. Unde Jeremias:
ecce dies venient et suscitabo David germen justum et regnabit et
sapiens erit. Tertio per ecce solemus intelligere rei
manifestationem. Quidam adventus Dei ad nos est occultus, scilicet
adventus quo venit in mentem, et iste non potest sciri per
certificationem. Unde Job: si venerit ad me non videbo eum et si
abierit non intelligam. Sed in adventu in carnem Christus manifestus
et visibilis venit. Unde Isaias: propter hoc intelliget populus meus
nomen meum, quia ego ipse qui loquebar ecce adsum. Et Johannes
digito eum demonstravit ut praesentem dicens: ecce agnus Dei.
Zacharias vero demonstravit eum per ecce ut futurum. Quarto per ecce
solemus intelligere hominum confortationem et hoc in duobus. Si homo
patitur molestias ab inimicis suis et inimici ejus subjuguntur ei,
dicit: ecce. Unde in threnis: aperuerunt inimici mei os suum, en
venit dies quam desideravi. Similiter quando homo consequitur ecce
dicit. Unde Psalmus: ecce quam bonum et quam jucundum habitare
fratres in unum et cetera. Ista duo consecuti sumus in adventu
Christi quia liberatus est homo de insultibus Daemonum et gaudet de
spe adepta. Isaias: dicite pusillanimis confortamini; nolite
timere: ecce Deus vester ultionem adducet de inimicis vestris, ipse
veniet et salvabit vos. Videamus modo de conditione advenientis.
Adventus personae requiritur, expectatur vel praenuntiatur cum
solemnitate propter personae magnitudinem, si est rex vel legatus
domini Papae, vel propter amicitiam et affinitatem; et iste qui venit
est rex et propinquus noster et amicus. Propter hoc cum solemnitate
ipsum expectare debemus. Scitis quod rex imperat auctoritate dominii,
sed non quicumque habet auctoritatem dominii dicitur rex, sed
requiruntur quatuor ad hoc quod aliquis dicatur rex, quorum si aliquid
defuerit non dicitur rex. Debet enim rex habere primo unitatem,
secundo plenariam potestatem, tertio amplam jurisdictionem et quarto
justitiae aequitatem. Primo dico rex debet habere unitatem, quia si
in regno fuerint plures dominantes et non pertineat dominium ad unum,
non dicitur rex. Unde regnum est sicut monarchia quaedam et Christus
habet unitatem. Unde in Ezechiele: rex unus erit omnium nostrum.
Dicit rex unus ad significandum quod non alienus, non alius dominus,
sed unus dominus filius cum patre erit rex noster. Unde dicit
Christus: ego et pater unus sumus quod est contra Arium qui dixit
quod alius esset pater, alius filius. Apostolus: et si dii multi et
domini multi, nobis unus Deus et dominus est. Secundo rex importat
plenitudinem potestatis. Qui principaretur non cum plenitudine
potestatis sed secundum leges impositas non diceretur rex sed consul vel
potestas. Futurum autem erat ut Christo veniente, lex a Deo
mutaretur quantum ad leges caeremoniales. Unde ipse Christus est qui
potest legem condere. Unde dicit: dictum est antiquis: non occides;
ego autem dico, quasi dicat: habeo potestatem et possum leges
condere. Unde Isaias: dominus judex noster, legifer noster, ipse
veniet et salvabit nos. Legitur quod pater omne judicium filio dedit,
et dominus est legifer noster et per consequens rex noster. Unde in
Esther: domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta posita sunt.
Unde dicit filius: data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.
Tertio rex importat amplitudinem jurisdictionis. Paterfamilias habet
plenitudinem potestatis in domo sua, non tamen dicitur rex. Similiter
qui habet villam unam non propter hoc dicitur rex, sed qui habet
dominium super multas terras et super civitatem magnam, talis dicitur
rex. Illud videmus in isto qui venit nobis quia omnis creatura est ei
subdita, quia rex omnis terrae Deus, et oportuit quod talis veniret
qui talem potestatem haberet, quia olim lex fuit solum data Judaeis et
dicebantur Judaei populus peculiaris Dei, sed oportuit omnes adduci
ad salutem, ideo oportuit quod esset rex omnium qui omnes posset
salvare. Talis fuit iste qui venit nobis. Unde Psalmus: postula a
me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos
terrae. Quarto oportet quod rex habeat aequitatem quia aliter esset
tyrannus, quia tyrannus omnia quae sunt in regno convertit ad suam
utilitatem; sed rex regnum suum ordinat ad bonum commune. Unde in
proverbiis: rex justus erigit terram, vir avarus destruit eam. Sed
iste venit non quaerens utilitatem propriam sed tuam, quia non venit
filius hominis ministrari, sed ministrare. Et qui venit ministrare
certe venit animam suam dare in redemptionem multorum, et ut redemptos
duceret ad gloriam aeternam ad quam nos perducat et cetera.
|
|