|
Ecce rex tuus venit et cetera. Dictum fuit quod in verbis istis
possumus videre adventus demonstrationem cum dicit: ecce; secundo
adventus utilitatem ibi venit; tertio et quarto modum veniendi ibi:
mansuetus. Dictum etiam fuit quod per hoc quod dico: ecce, quatuor
solemus intelligere: primo rei certificationem, secundo temporis
determinationem, tertio rei manifestationem et quarto confortationem.
De conditione etiam advenientis, quae notatur cum dicit rex tuus,
dictum fuit quod adventus personae requiritur, expectatur vel
annuntiatur cum solemnitate propter ejus magnitudinem si est rex vel
legatus vel propter personae amicitiam et affinitatem, et ista fuerunt
in isto qui venit. Considerandum autem quod ipse est rex universae
creaturae. Unde in Judith: creator aquarum et rex universae
creaturae, specialiter autem dicitur rex tuus, scilicet hominis
propter quatuor: primo propter imaginis suae similitudinem, secundo
propter specialem dilectionem, tertio propter specialem curam et
sollicitudinem et quarto propter naturae humanae societatem. Primo
dico Christus dicitur rex tuus, id est hominis, propter imaginis suae
similitudinem. Scitis quod specialiter ad regem pertinere dicuntur qui
insignia regis portant quasi ejus imaginem, et cum omnis creatura Dei
sit, specialiori tamen modo creatura Dei dicitur qui imaginem Dei
portat, et hic est homo. Unde in Genesi: faciamus hominem ad
imaginem, et similitudinem nostram. In quo consistit ista
similitudo? Dico quod non attenditur secundum similitudinem
corporalem, sed secundum intelligibile lumen mentis. In Deo autem
est fontalitas intelligibilis luminis et nos habemus signum hujus
luminis. Unde Psalmus: signatum est super nos lumen vultus tui
domine. Lucis hujus habet homo sigillum, unde in homine creata est
ista imago sed contingit quod derugatur et obscuratur per peccatum.
Psalmus: et imagines eorum ad nihilum rediges. Propter hoc misit
Deus filium suum ut imaginem istam per peccatum deformatam reformaret.
Studemus igitur reformari secundum apostolum qui dicit: exuentes
veterem hominem induite novum hominem qui secundum Deum creatus est et
qui renovatur in imagine ejus qui creavit eum. Et quomodo renovamur?
Certe quando imitamur Christum. Ista autem imago quae in nobis est
deformata, in Christo est perfecta. Debemus igitur imaginem Christi
portare. Unde apostolus ad Corinthios: sicut portavimus imaginem
terreni, ita portemus imaginem coelestis et in epistola hodierna:
induimini Christum, id est imitamini Christum. In hoc consistit
perfectio vitae Christianae. Secundo dicitur Christus rex tuus, id
est hominis, propter specialem amorem. Consuetum est in collegio
quando episcopus diligit aliquos specialiori modo quam alios quod
dicitur episcopus eorum. Deus diligit omnia quae sunt, sed
specialiori modo diligit homines. Unde Isaias: ubi est zelus tuus et
fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum super me. Videte quod
specialiter diligit Deus naturam humanam. Invenimus enim diversos
gradus naturae, sed non invenimus quod Deus gradum inferioris naturae
transferat in gradum superioris naturae ut gradum stellae in gradum
solis, vel gradus inferiorum Angelorum in gradus superiorum
Angelorum; sed hominem Deus transtulit in gradum et equalitatem
Angelorum. Unde in Luca: filii resurrectionis, sancti, equales
erunt Angelis. Deus igitur dilexit homines specialiter. Igitur non
debemus esse ingrati tantae dilectioni, sed debemus nostrum amorem
totaliter in ipsum transferre. Si diligeret aliquem pauperem, miserum
se reputaret ille pauper si non recompensaret regi amorem suum pro posse
suo. Dominus ex infinitate amoris ad hominem dixit: deliciae meae
sunt esse cum filiis hominum. Ergo debemus ei recompensare amorem
istum. Tertio dicitur Christus rex tuus, id est hominis, propter
singularem curam et sollicitudinem. Verum est quod Deus habet curam
de omnibus. Unde XII libri sapientiae: est ei cura de omnibus.
Non est res ita parva quod subtrahatur a divina providentia, quia
sicut res est a Deo, ita et ordo est a Deo, et providentia idem est
quod ordo. Specialiter autem homines subduntur divinae providentiae.
Unde Psalmus: homines et jumenta salvabis domine, scilicet salute
corporali, filii hominis in tegmine alarum tuarum sperabunt. Et
quomodo sperant? Dico quod non solum spiritualia bona, immo etiam
aeterna praeparantur eis a Deo quos perducit ad vitam aeternam, et
quantum ad hoc non est Deo cura de aliis. Unde apostolus: non est
Deo cura de bobus. Deus actum hominis non permittit indiscussum.
Unde in libro sapientiae: tu autem dominator peccatum cum magna
tranquilitate judicas. Quarto dicitur Christus rex tuus, scilicet
hominis, propter naturae humanae societatem. Unde in Deuteronomio:
non poteris alterius gentis regem facere qui non sit frater tuus. In
hac enim prophetia de Christo dominus disponebat quod hominibus regem
constitueret. Noluit quod esset alterius gentis, id est alterius
naturae, qui non esset frater noster. Unde apostolus dicit de
Christo: nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae, in quo
videtur homo habere privilegium super Angelos. Christus rex est
Angelorum, et est homo, non Angelus. Angeli etiam serviunt
homini. Unde apostolus: omnes sunt administratorii spiritus.
Oportuit etiam quod Christus esset homo ad hoc quod salvaret quia
dicit apostolus ad Hebraeos: qui sanctificat et sanctificatur ex uno
sunt, propter quod compungitur nos fratres dicens: narrabo nomen meum
fratribus meis. Patet modo de adventus demonstratione et advenientis
conditione. Sequitur videre advenientis utilitatem, quae notatur cum
dicit: venit tibi; scilicet non compulsus propter suam utilitatem,
sed propter nostram. Venit autem propter quatuor: primo venit ad
manifestandam divinam majestatem, secundo ad reconciliandum nos Deo,
tertio ad liberandum nos a peccato, et quarto ad donandum nobis vitam
aeternam. Primo dico venit Christus ad manifestandam nobis divinam
majestatem. Homo maxime desiderat habere cognitionem veritatis, et
praecipue veritas considerata est de Deo. Homines autem in tanta
erant ignorantia quod ignoraverunt quod esset Deus. Aliqui dicebant
quod esset corpus, alii dixerunt quod non habebat curam de singulis,
et ideo venit filius Dei ut nos veritatem doceret. Unde dicit: in
hoc natus sum, ad hoc veni in mundo ut testimonium perhibeam veritati.
Et in Johanne: Deum nemo vidit unquam, et propter hoc filius Dei
venit ut tu veritatem cognosceres. Parentes nostri in tanto errore
fuerunt quod divinam veritatem ignoraverunt. Sed nos per adventum
filii Dei reducti sumus ad veritatem fidei. Secundo venit Christus
ad reconciliandum nos Deo. Poteras dicere: Deus erat mihi inimicus
propter peccatum; melius igitur fuit mihi ipsum ignorare quam
cognoscere. Propter hoc venit Christus non solum ad manifestandum
nobis divinam majestatem, sed ad reconciliandum nos Deo. Unde
apostolus ad Ephesios et veniens evangelizabit pacem iis qui prope et
iis qui longe sunt. Et alibi dicit apostolus: reconciliati sumus Deo
per mortem filii ejus et propter hoc in nativitate Christi cantabant
Angeli: gloria in excelsis Deo, et post resurrectionem dominus
portavit pacem discipulis suis dicens: pax vobis. Tertio venit ut nos
a servitute peccati liberaret. Unde apostolus: Jesus Christus venit
in mundum peccatores salvos facere. Qui facit peccatum servus est
peccati, indiget dicitur: si filius vos liberaverit, vere liberi
eritis. Et: filius hominis venit quaerere et salvum facere quod
perierat. Quarto venit Christus ut in praesenti nobis daret vitam
gratiae et in futuro vitam gloriae. Unde in Johanne: ego veni ut
vitam habeant, scilicet vitam gratiae in praesenti, et quia justus ex
fide vivit et abundantius habeant, scilicet vitam gloriae in futuro per
caritatem. Unde in Johanne: nos scimus quia translati sumus de morte
ad vitam quia diligimus fratres, et vivamus per bona opera. Item in
Johanne: haec est vita aeterna ut cognoscant te Deum verum et quem
misisti Jesum Christum. Patet modo de advenientis utilitate. Sed
quomodo venit? Dico quod venit mansuetus hoc est multum. Unde in
proverbiis: sicut fremitus leonis, ita et ira regis et hilaritas ejus
sicut ros super herbam. Mansuetudo est ira mitigata. Modo Deus
venit cum mansuetudine, sed in futuro veniet cum ira. Unde Isaias:
ecce nomen domini veniet de longinquo quasi ardens furor ejus. Job:
nunc enim non infert furorem nec ulciscitur zelus valde. Modo enim
venit Christus cum mansuetudine et nos cum mansuetudine debemus ipsum
recipere. Unde beatus Jacob: in mansuetudine suscipite insitum
verbum quod salvare potest animas vestras. Videte mansuetudinem
Christi possumus considerare in quatuor: primo in ejus
conversationem, secundo in ejus correctionem, tertio in ejus gratiosam
hominis susceptionem, et quarto in ejus passionem. Primo dico
possumus videre mansuetudinem Christi in ejus conversationem quia tota
conversatio ejus pacifica fuit; non quaesivit jurgiorum materias, sed
omnia vitavit quae litem poterant inducere. Unde dixit: discite a me
quia mitis sum et humilis corde. Et in hoc debemus ipsum imitari.
Christus ascendens Jerosolymam sedit super asinum qui est animal
mansuetum, non super equum, et fuit filius subjugalis. Debemus
igitur esse mansueti. Unde in Ecclesiastico: fili in mansuetudine
perfice opera tua et super hominum gloriam dirigeris. Item apparet
mansuetudo Christi in ejus correctionem. Multa opprobria a
persecutoribus suis sustinuit, non tamen cum ira aut jurgio eis
respondebat. Super illud: propter veritatem et mansuetudinem et
cetera. Dicit Augustinus in expositione quod cum Christus
loqueretur, veritas agnoscebatur; cum inimicis patienter respondebat,
mansuetudo laudabatur. Psalmus: supervenit mansuetudo et
corripiemur. Isaias: non contendit neque clamabat. Tertio apparet
mansuetudo Christi in gratiosa hominum susceptione. Aliqui homines
nesciunt recipere cum mansuetudine. Sed Christus peccatores benigne
recipiebat et cum eis comedebat et ipsos ad sua convivia admittebat vel
ad eorum convivia ibat, ita quod mirabantur Pharisaei dicentes: quare
magister vester manducat cum publicanis. Fuit igitur mansuetus. Unde
potest dicere de ipso Ecclesia illud II regum: mansuetudo tua
multiplicavit me. Igitur qui alios habent regere debent esse
mansueti. Quarto apparet mansuetudo Christi in ejus passione quia
tamquam agnus ad passionem ivit et cum malediceretur non maledicebat;
omnes tamen poterat morti tradere. Unde dicit in Jeremia: ego quasi
agnus qui portatur ad victimam. In mansuetudine vero bene imitatus est
ipsum beatus Andreas qui cum positus esset in cruce et populus ipsum
vellet deponere de cruce precibus obtinuit et rogavit ne ipsum de cruce
deponerent, sed quod ipsi per passionem sequerentur ipsum. Unde
impletum est in ipso: vir iste mitissimus in populo apparuit.
Mansuetudo facit hereditare terram beatam. Unde in Matthaeo: beati
mites quoniam ipsi hereditabunt terram, quod nobis praestare dignetur
qui cum Deo patre et spiritu sancto et cetera.
|
|