|
Exiit qui seminat et cetera. Sancta mater Ecclesia vinea est et
ager, fructus enim spirituales Ecclesie, qui sunt iusticie opera, et
vinum sunt et panis; vinum, quia letificant, vinum enim letificat,
in Ps. 103, 15, et in Prov. 13, 9: lux iustorum
letificat; panis sunt, quia confirmant, Ps. 103, 15: et
panis cor hominis confirmet, et in Prov. 12, 12: radix iustorum
non commovebitur. Istius vinee et agri unus est agricola, scilicet
Christus. Ego, inquit, sum vitis vera, inquantum homo, et pater
meus agricola est et ego in quantum Deus cum eo sum agricola,
scilicet, ut dicit Augustinus, iste agricola tota Trinitas est que
plantat hanc vineam et hunc agrum, unde Ier. 2, 21: ego plantavi
te vineam electam, omne semen. Bernardus dicit: seminemus exemplum
hominibus per bona opera et aperta, unde: sic luceat lux vestra coram
hominibus ut videant opera vestra bona etc., Matth. V magnum per
occulta suspiria et huiusmodi que solis eis sunt nota, gaudium enim est
Angelis Dei super uno peccatore penitenciam agente etc., Luc.
XV, 17. Hinc dicebat apostolus, Rom. XII, 17:
providentes bona non tantum coram Deo, sed eciam coram hominibus.
Coram Deo dixit, id est coram eis qui vultui Dei assistunt, ipsis
enim maxime placet cum nos vident occulte orantes aut aliquem Salmum
ruminantes aut aliquid tale facientes. Seminate et vos, quia multi
ante vos seminaverunt. O genus Adam, quam multi seminaverunt in te
et quam preciosum semen; quam male peribis et quam merito, si perierit
in te tantum semen simul et seminancium labor. Cui perdicioni traderis
ab agricola, si in te perierint universa. Seminaverunt in terra
nostra tota Trinitas, seminaverunt Angeli pariter et apostoli,
seminaverunt martires et confessores, virgines. Seminavit pater pacem
de celo, filius veritatem, spiritus sanctus caritatem. Angeli quoque
seminaverunt, quia cadentibus aliis ipsi steterunt. Manifestum est
martires seminasse fortitudinem, confessores iusticiam quam in tota
vita sua secuti sunt, virgines temperanciam, quia libidinem
calcaverunt. Et sunt hic tria consideranda: primo quod est semen
istud, secundo quis est seminator, tercio de seminacione que et qualis
sit. Primo igitur notandum quod est istud semen. Sed non possumus
dicere quod sit aliud istud semen quam quod dominus dicit: semen est
verbum Dei. Notate quod signanter dicit: semen suum, id est filii
Dei. Hoc est bonum semen. Quod non est semen suum, est malum
semen, de quo Ysa. 17 zizaniam, sicut dicitur in Evangelio.
Diligenter considerandum quod est illud semen quod conservat a
peccato. Unde in canonica Io. 3, 9: omnis qui natus est ex
Deo, non peccat, quoniam semen Dei est in illo. Sed quomodo
possumus scire si sit semen (Dei)? Dico eo modo quo scimus si semen
aliquod est semen huius herbe, hoc autem scimus tripliciter: primo,
quia semen illud est ab herba illa; secundo, quia portatur in ea;
tercio, quia talem herbam generat. Ergo semen Christi est a
Christo, quod eciam in Christo apparuit et quod Christo similem
facit, sive quod est ad Christum. Unde semen Christi est quod est
ab eo et quod est in eo et quod est ad eum. Videamus de primo. Dico
quod semen alicuius herbe est quod est ab ea, unde Gen. 1, 11:
germinet terra herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum.
Sed quod semen est a domino Ihesu Christo? Dico quod verbum
sapiencie est ab eo. Unde in Eccli. I cap., 5: fons sapiencie
verbum Dei in excelsis. Ergo quicquid pertinet ad sapienciam celestem
que est in excelsis, est verbum sapiencie sive semen Dei. Sed beatus
Iacobus 3, 15 dicit quod est una sapiencia que non est desursum et
ista est terrena, animalis, dyabolica. Sapiencia terrena est que
totum studium suum ponit ad congregandum terrena. Si igitur proponitur
tibi verbum excitans ad congregandum terrena, non est semen Dei.
Item sapiencia animalis est que totum studium suum adhibet sequendo
corporis voluptatem. Si igitur proponitur talis doctrina, non est
semen Dei nec debes ei credere. Dicitur in Malac. 2, 15: quid
querit unus, ubi est semen Dei? Sed que est sciencia dyabolica?
Dicit Iob 41, 25 quod ipse est rex super omnes filios superbie.
Sapiencia igitur cuius totum studium est ad superbiendum, est
dyabolica. Si quis igitur tibi talem doctrinam proponat, non est
semen Christi. Unde dicit apostolus: sermo meus et predicacio mea
non est de errore neque de immundicia. Qualis ergo sapiencia que est
in excelsis cuius sapiencie fons est verbum Dei in excelsis? Dicit
beatus Iacobus 3, 17: que desursum est sapiencia primum quidem
pudica est, deinde pacifica, non movet dissensiones. Quidquid ergo
dissensiones movet et est contra pacem et sapienciam supernam, non est
semen Dei; certumque quandocumque doctrina est inducens ad
rectitudinem virtutum, est doctrina Christi, quando vero est ad
corrupcionem boni, non est doctrina Christi. Unde in Prov. aliquod
neque perversum. Primo igitur est semen alicuius quod est ab eo.
Secundo est semen alicuius quod est in eo. Unde in Gen. 1, 11:
germinet terra herbam virentem, facientem fructum suum cuius semen sit
in semetipso. Quecumque igitur doctrina est in Christo, est semen
Dei. Ps. 109, 3: in splendore sanctorum ex utero ante
Luciferum genui te. Splendores sanctorum sunt claritates virtutum.
Omnes autem claritates virtutum derivantur a filio Dei sicut
exemplatum ab exemplari, in ipso enim sunt omnes thesauri sapiencie et
sciencie absconditi et cetera. Sed posses dicere: non valet mihi,
non enim possum videre verbum in sua eternitate. Ideo sufficienter
nobis est provisum, quia verbum illud factum est homo et hoc ostendit
nobis exemplum omnis doctrine sue, unde Io. I, 14: verbum caro
factum est et cetera. Augustinus: ipsa sapiencia Dei in homine quem
assumpsit facta est exemplum hominibus redeundi sursum et Angelis
remanendi. Si ergo veniat aliquis et proponat tibi doctrinam cuius
exemplar non est in Christo, non est semen Dei. Iovinianus venit
Romam et predicavit matrimonium esse equandum virginitati, Christus
vero matrem virginem habere voluit et eam elegit, discipulum virginem
etiam maxime dilexit. Vigilancius hereticus in Gallia predicavit
statum divitum elemosinas dancium equandum paupertati. Ista doctrina
non est in Christo qui propter nos factus est egenus. Augustinus,
libro de agone Christiano dicit: qua perversitate non caret qui dicta
et facta intuetur, diligit et scrutatur illius hominis in quo ad
exemplum vite se prebuit filius Dei. Itaque omnes mares et femine,
omnis etas et dignitas ad spem vite eterne convolata est. Alii
neglectis temporalibus convolant ad divina, alii virtutibus eorum
cedunt qui hec faciunt et laudant quod adimplere non possunt, pauci
tamen murmurant et nimio livore torquentur aut (qui sua) querunt in
Ecclesia, (quamvis) Catholici (videantur), aut (ex ipso
Christi nomine) gloriam querentes heretici. Et beatus Gregorius
dicit: sunt nonnulli in Ecclesia qui bona non solum non faciunt, sed
in aliis bona persecuntur et que ipsi facere negligunt in aliis
detestantur; horum non ex infirmitate aut ignorancia, sed ex certo
studio peccatum est in spiritum sanctum. Tercio scimus si semen est
alicuius, si ducit ad ipsum. Semen arboris virtutem habet ad
producendum similem arborem, unde in Gen. 1, 11: producat terra
herbam virentem et facientem semen iuxta genus suum. Virtus generativa
speciei manet in semine, unde Io. 10, 35: illos dixit (deos)
ad quos sermo Dei factus est. Quando verbum Dei aure audis, corde
diligis, opere imples, tunc sermo Dei factus est ad te. Sed verum
est quod blasphematur vita sanctorum, unde in libro sapiencie 5, 4:
nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine
bono. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Sequitur: ergo
erravimus a via veritatis. Conclusionem concedo. Debes ergo imitari
Ihesum Christum ut assimileris ei. Unde Augustinus, de agone
Christiano: si multum de te sentis, non dedigneris imitari eum qui
filius altissimi vocabitur; si parum de te sentis, audeas imitari
pescatores et publicanos qui Christum imitati sunt. Patet ergo
primum, scilicet de semine. Restat modo dicere de secundo, scilicet
de seminatore, cum dicitur: exiit qui seminat. Quis est iste qui
exiit? Certe auctoritate Christus est, ministerio sunt omnes
doctores, de quibus Ysa. 32, 20: beati qui seminatis super
aquas. Iste seminator, scilicet Christus, qui voluit seminare,
exiit. Oportet igitur quod alii predicatores exeant. Sed differencia
est inter Christum et ipsos. Christus enim uno solo exitu exivit ut
doceat unde, quando et quo exire debeat predicator. Christus exivit a
secreto sinu patris. Ego, inquit, exivi a patre, non quia patrem
dimiserit, sed quia visibilis factus est, et veni in mundum, cum ibi
fuit, sed tunc visibilis apparuit. Sed quando? In mane. Unde
dicitur in Evangelio quod pater familias exivit primo mane conducere
operarios in vineam suam. Predicatori autem necesse est exire duplici
exitu: primo exitu de statu culpe, quia non debet predicator aliis
predicare quod ipse non facit. Ps. 49, 16: peccatori autem
dixit Deus: quare tu enarras iusticiam meam? et cetera. Quid
predicas non furandum, si furaris; non mechandum, si mecharis?
Debemus igitur exire de culpa. Unde apostolus: exite de medio eorum
et separamini a condicione eorum et non tangatis aliquid immundum. Sed
quo debemus exire exeuntes de peccato? Certe ad Christum, id est ad
passionem Christi. Unde apostolus: exeamus ad eum extra castra
inproperium ipsius, id est crucem eius portantes. Dicit apostolus
quod vetus homo simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati.
Quando debemus exire? Mane. Unde dicitur: in tribulacione consurge
mane, et alibi: ne tardes converti ad dominum et ne differas etc. et
in Eccli. 21, 1: peccasti? Ne adicias iterum. Alius exitus
necessarius predicatori (est) exitus de mundo, quod significatur in
Io. 4, 28 s., ubi dicitur quod mulier reliquit ydriam suam et
venit nunciare Christum. Quod exponens Augustinus dicit quod qui
vult predicare, debet ydriam relinquere, id est cupiditatem seculi,
saltem affectu, ita quod eam non diligat affectu nec effectu. De isto
exitu dominus dicit in Gen. 12, 1 Abrahe: egredere de terra tua
et de cognacione tua et de domu patris tui, id est quicquid est
terrenum et amari potest dimitte, et veni in terram quam monstravero
tibi. Signanter hoc dicit, neminem enim lex ducebat ad perfectum et
nondum fuerat monstrata via consiliorum, unde cuidam qui observaverat
precepta dominus dixit: unum tibi deest, si vis perfectus esse, vade
et cetera. Veni in terram: certe ista est terra visionis sive
contemplacionis que est status religionis. Sed quando debemus in
terram venire istam? Mane, id est in iuventute. Ps. 5, 5: mane
astabo tibi et videbo et cetera. Littera Ieronimi habet
contemplabor. Ysa. 50, 4 s.: mane erigit aurem, audiam eum
quasi magistrum. Dominus aperuit mihi aurem, ego autem non
contradico. Dominus autem habens auctoritatem, magister sapienciam
habens aperuit mihi aurem veniens ad ipsum. Dices: non faciam,
diceretur mihi: infelix, insensate puer. Contra hoc dicit Ysa.
51, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias ne timeatis.
Augustinus: exultent pueri continenciam voventes. Dices: verba
habeo, non exemplar. Veniat in medium sanctus puer Benedictus qui
relictis parentibus et bonis temporalibus et relicta sua nutrice
sapienter recessit et heremi secreta peciit. Si hoc non sufficit
tibi, veniat in medium puer beacior Ioannes Baptista de quo in Luca
1, 80: Iohannes puer crescebat et confortabatur et agebatur in
desertis usque ad diem ostensionis sue. Si illud non sufficit tibi,
veniat in medium puer beatissimus Ihesus qui cum esset XII annorum
nescientibus parentibus remansit et inventus est in medio doctorum.
Sed dices: tria monent me, quare non debeo exire de mundo in
puericia. Primum est, quia oportet gradatim pervenire ad
perfectionem, nemo enim repente fit summus. Sed, karissime, ad
minus in senectute oportet te ad perfectionem venire. Apostolus: ad
perfectum feramur. Aliqui volunt fieri milites, aliqui fabri etc.,
sed nullus est qui anhelet ad aliquem statum, si vult esse perfectus in
statu illo, quin anhelet ad ipsum in puericia. Ergo a principio
etatis tue incipias exire de mundo, quia quantumcumque homo proficit,
semper crescit et que a iuventute assuescimus, faciliter agimus.
Propter hoc dicitur Tren. 3, 27: bonum erit viro, si portaverit
etc. et in Prov. 22, 6: adolescens iuxta viam suam et cetera.
Sed dices: adolescencia et voluptas, ut dicitur in Eccles. 11,
10, (vana) sunt. Dico quod liber ille factus est per modum
conclusionis et habet duas conclusiones: unam sapientum et aliam
stultorum. Conclusio stultorum est: letare iuvenis in adolescencia
tua etc.; ad istam sequitur alia conclusio: post concupiscencias tuas
non eas; si dederis anime tue concupiscencias eius, tradent te in
gaudium inimicis tuis. Alia conclusio est sapientum: memento
creatoris tui in iuventute tua. Sed dices: aliud monet me, quare a
iuventute nolo de mundo exire: nescio si est a spiritu sancto, quia in
pueris non consuevit esse sanctum propositum. Sed spiritus sanctus
habet libertatem a patre et filio spirandi ubi vult et tu vis ei
precludere vias? Ambrosius: spiritus iste non arcetur etatibus, non
finitur morte, non excluditur alvo. Gregorius: qualis iste spiritus
sanctus est artifex considerare volo et in ipsa mea consideracione
deficio, quoniam implet cytharedum puerum et Psalmistam facit, implet
pastorem Armentarium vellicantem sicomoros et prophetam facit, implet
puerum abstinentem etc., que in omelia Penthecostes et habes alibi in
sermone de spiritu sancto. Dices: non est istud a spiritu sancto quod
pueri relinquant mundum, quia multi pueri convertuntur, sed in
religione non perseverant, unde si esset a Deo, in ordine
remanerent. Cave tibi, quia si perverse intelligas, das viam
Manicheis. Manicheus dicit quod corruptibilium non est Deus actor et
quod a Deo est, non dissolvitur; et hereticus dicit quod gracia semel
habita amitti non potest. Ad ista oportet solvere: opera Dei bene
sunt corruptibilia, accipit eciam aliquis graciam intrandi religionem,
sed non dat ei dominus donum perseverandi et quod dicitur quod est a
Deo non corrumpitur, (verum est quod consilium Dei non
corrumpitur), sed manet in eternum. Sed dices: aliud monet me,
quare in puericia nolo relinquere mundum: puer sum, non possum portare
arma. (Arma religionis non sunt arma) Saulis, sed David, id est
Christi. Arma Saulis sunt observancie veteris legis que sunt arma
gravia, unde beatus Petrus: hoc est onus quod neque nos neque patres
nostri portare potuerunt. Observancie nove legis et religionis sunt
arma levia, unde dominus: iugum meum suave et onus meum leve. Mane
igitur debemus relinquere mundum et venire ad Christum. Sed quis erit
nobis fructus? Certe adepcio regni celorum, unde dominus in
Evangelio: sinite parvulos venire ad me, talium enim est regnum
celorum.
|
|