|
Exiit qui seminat et cetera. Dictum fuit hodie de semine et de
duplici exitu seminatoris. Restat nunc dicere de tercio exitu
seminatoris, id est predicatoris, quia debet predicator exire ab
occulto contemplacionis ad publicum predicacionis, debet enim
predicator in contemplacione prius haurire quod postea in predicacione
effundat. Unde Ysa. XII, 3 s.: haurietis aquas in gaudio,
scilicet contemplacionis, de fontibus salvatoris, id est de divina
sapiencia, et tunc dicetis in illa die, scilicet quando hauseritis,
confitemini domino et cetera. Iste exitus simillimus est exitui
salvatoris a secreto patris ad publicum visibilitatis, unde in Cant.
7, 10: ego dilecto meo (et) ad me conversio eius, scilicet in
occulto contemplacionis. Per duo convertitur anima ad Deum: per
devotam oracionem et per contemplacionem, et Deus convertitur ad
animam per internam locucionem. Unde dicit: dilectus meus mihi et ego
illi. Sed numquid semper erimus hic? Non. Unde dicit: veni
dilecte mi, egrediamur in agrum, id est predicacionis publicum,
commoremur, scilicet per instanciam predicacionis, in villis, id est
in hominibus dispositis ad predicationem. Notate cum dicit commoremur
significat quandam familiaritatem (Dei) cum predicatore;
egrediamur: ego inspirando et tu predicando. Quando exibimus? Mane
egrediamur ad vineas et quo modo Christus exivit mane, unde in
Evangelio: exiit summo mane conducere operarios in vineam suam.
Legitur Christus exisse tribus horis, scilicet mane hora tercia,
hora sexta, hora nona. Et dicit Gregorius quod per hoc quod conducit
operarios mane significatur quod pueros convertat in prima etate.
Dicitur in Eccles. 11, 6: mane semina semen tuum et vespere non
cesset manus tua. Per mane significatur puericia, per vespere
senectus. Aliqui dicunt quod pueris non oportet predicare, contra
quos dicit: mane semina semen tuum. Alii dicunt quod non oportet
senibus predicare, quia sunt indurati, contra quos dicit: et vespere
non cesset manus tua. Oportet predicare et pueris et senibus, quia,
nescitis an hoc aut illud oriatur et si utrumque melius. Dices: non
oportet tales advocare nec ipsos ad religionem inducere iuxta sentenciam
domini qui dicit: circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselitum
et cetera. Videatis quis est sensus eius quod aliqui circueant mare et
aridam ad convertendum alios. Istud est laudabile. Unde dominus:
ite in mundum universum, predicate Evangelium omni creature. Hoc
eciam prenunciatur per Ysaiam XXVII, 6 qui dicit: qui
ingredientur impetu a Iacob et implebunt faciem orbis semine. Quid
est hoc dictu: facitis eum Gehenne filium duplo magis quam vos? De
quibus intelligitur illud? Dupliciter exponitur a sanctis: primo de
Iudeis et Scribis. Dicit Crisostomus quod intelligitur de Iudeis
et Scribis veteris legis statutum habentibus. Et quare faciunt filium
Gehenne duplo magis quam ipsos? Hoc est, non quia peccaverunt alios
convertendo, sed quia pravis exemplis alios inducebant ad peccandum.
Sed quare dicit: duplo plus quam vos? Dicit Crisostomus quod
discipulus securius peccat quando videt magistrum peccantem et sicut
dampnabilis est predicator qui exempla male vite ostendit, sic
laudabilis est qui exempla bone vite ostendit. Alius est sensus
auctoritatis secundum quod exponit Ieronimus de Phariseis et Scribis
qui in veteri lege alios convertunt ad circumcisionem: isti dupliciter
peccant, quia legem Christi dimittunt et quia circumcidi volunt.
Dices: bonum est pueris predicare ut seculum dimittant et ad Christum
veniant in religione, sed ipsos beneficiis temporalibus attrahere vel
allicere non est bonum, cum canon dicat quod Iudei non sunt minis,
terroribus et beneficiis attrahendi ad fidem. Sed canon non dicit quod
blandimentis non alliciantur. Duplex (est testamentum), scilicet
vetus et novum: in veteri testamento promittebat Deus promissa
temporalia que promittuntur parvulis qui alliciuntur beneficiis. Si
volueritis, inquit, et audieritis me, bona terre comedetis. Tamen
aliqui fuerunt spirituales in populo, sicut David qui Deo adherebat
propter se, unde dicebat: mihi autem adherere Deo bonum est et
cetera. Item: unam pecii a domino, hanc requiram et cetera. Sic in
novo testamento aliqui sunt perfecti qui nolunt allici temporalibus,
alii sunt imperfecti viri qui sunt alliciendi eciam temporalibus, unde
dantur distribuciones in Ecclesia ut manuducantur ad veniendum ad
horas. Absit quod propter ista eant, sed benigniores efficiuntur et
libencius vadunt. Dices: licet pueros ad religionem attrahere, non
tamen obligare. Quare non? Dices: quia multi obligati retrocedunt.
Dicam quod dicit apostolus: numquid incredulitas illorum fidem
evacuabit? Quasi dicat: non. Si aliquis apostatavit a religione,
non minus ad religionem alii sunt obligandi. Christus advocavit multos
discipulos et multi abierunt retrorsum. Philippus vocavit Symonem
magum, tamen abiit retro. Duplex est rethe: unum quo trahuntur
aliqui ad vitam eternam, de quo dicitur in Io. 21, 11: rethe
erat plenum magnis piscibus; aliud quo trahuntur aliqui ad religionem
et in isto trahuntur boni et mali, presciti et predestinati. De hoc
habet locum quod dicitur in Evangelio: simile est regnum celorum
sagene Misse in mare et ex omni genere piscium congreganti et cetera.
Dices: multi intraverunt et exiverunt et in seculo remanserunt et
fuerunt boni episcopi et boni archidiaconi. Absit quod non impleto
facto voto aliquis sit bonus episcopus: Gebennensis episcopus fecerat
votum de intrando religionem et dicit Papa quod non potest habere sanam
conscienciam, nisi resignet episcopatum et intret religionem. Ergo
licet predicatores vocare pueros et eos ad religionem attrahere et
obligare. Patet de semine et de exitu seminatoris, restat videre de
ipsa seminacione, circa quam duo sunt dicenda: primum est de
impedimendo seminacionis, secundum de fructu seminacionis. Circa
primum notandum quod est triplex impedimentum seminacionis ex parte
eorum quibus seminatur: primum est vanitas affectus, secundum duricia
cordis, tercium concupiscencia seu cupiditas. Primum, dico,
impedimentum seminacionis est vanitas affectus. Aliqui habent cor ita
vanum et ita paratum ad peccandum quod statim quando suggeritur eis
peccatum consenciunt; de quibus Ps. 4, 3: filii hominum usquequo
gravi corde etc. (Et cum) vani sunt et mundani, quia promittunt que
solvere non possunt, tales prebent cor suum seducibile ad omne peccatum
et significantur per viam, ubi semen non fructificat. Ysa. 51,
23: posuisti corpus tuum sicut terram, quasi viam transeuntibus.
In ista via non potest semen fructificare nec proficere, unde in
Ezech. 33, 31 s.: audiunt sermones tuos et non faciunt eos,
quia in canticum oris sui vertunt illos, quia dicunt: iste bene
dicit, ille male, et avariciam sequitur cor eorum et es eis quasi
carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, et audiunt verba tua
et non faciunt ea. Duplex est periculum quando semen seminatur secus
viam, quia conculcatur et ab avibus comeditur: sic semen verbi Dei
conculcatur malis exemplis sociorum et comeditur malis suggestionibus
Demonum et sic amittitur fructus. Unde dicitur in Ps. 88, 42:
disripuerunt eum omnes transeuntes viam et cetera. Secundum
impedimentum est quare semen non fructificat quando supra petram
seminatur. Petre sunt res dure, compacte que propriis terminis
continentur. Qui non habet amorem nisi sui ipsius, ille habet cor
durum et cor durum male habebit in novissimo. Si seminatur in loco
duro, non facit semen altas radices. Sic aliqui concipiunt bonum
propositum, sed habent cor durum et ideo diu non remanet. Ideo
apostolus: tu vero secundum duriciam et cor impenitens thesaurizas tibi
iram in die revelacionis iusti iudicii. Tercium impedimentum quod non
permittit fructificare semen est concupiscencia sive cupiditas. Audit
homo verbum Dei, ponit in corde, mittit altam radicem, supervenit
concupiscencia sive cupiditas rei habende: deponit quicquid boni homo
cogitavit. Isti seminant super spinas. Contra quos dicit dominus
Ierem. IIII, 3: novate vobis novale et nolite serere (super)
spinas. Qui volunt seminare, removent spinas et tu debes omnem
concupiscenciam sive cupiditatem removere, sicut apostolus qui dicit:
castigo corpus meum et in servitutem redigo. Passiones anime vocantur
spine, quia sicut spine lacerant corpus, sic passiones cupiditatis
lacerant animam. In Gen. 3, 17 s. dicitur: maledicta terra in
opere tuo. Spinas et tribulos germinabit tibi. Hoc est ex peccato
primi parentis. Ista sunt impedimenta fructificationis seminis.
Contingit autem quod terra in qua seminatur est bona et tunc facit
triplicem fructum: scilicet tricesimum, sexagesimum et centesimum.
Quando facit fructum centesimum? Dico quod (quando) homines audiunt
verbum Dei, facit triplicem fructum. Quidam enim convertuntur ut
consequantur fructum qui est ex necessitate, hic est fructus
tricesimus. Numerus autem tricesimus consurgit ex ductu ternarii in
denarium. Habes fidem Trinitatis, decem precepta legis, Matth.
XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Sic fecisti
fructum tricesimum. Et ut dominus ostenderet fructum tricesimum esse
de necessitate salutis, tricesimo anno baptizari voluit et ibi tota
Trinitas apparuit: pater in voce, filius in carne, spiritus sanctus
in columbe specie, ut habetur Luc. III, 21 s. Alii excedunt
et convertunt se ad summum statum perfectionis per viam penitencie post
peccata acta et faciunt fructum sexagesimum. Numerus sexagesimus
consurgit ex senario numero ducto in denarium. Senarius numerus est
perfectus. Denario numero mandatorum addendus est senarius consiliorum
et tunc fecisti fructum sexagesimum. Verum est quod adhuc plus est:
aliqui faciunt maiorem fructum: convertuntur non tantum per viam
penitencie, sed per viam innocencie ad statum perfectionis et faciunt
centesimum fructum. Compotiste sciunt quod usque ad centum numerant
cum manu sinistra, sed centum numerant manu dextera. Per sinistram
intelliguntur temporalia, per dexteram spiritualia. Unde dicitur quod
qui a dextris sunt, sapiunt solum spiritualia et nichil eorum que sunt
temporalia et faciunt fructum centesimum. Legitur quod Ysaac
seminavit anno illo in terra illa et invenit centuplum, Gen.
XXVI, 12. Matth. IIII dicitur: sic fructificant unum
triginta, Glossa interlinearis: fidem Trinitatis in electorum
cordibus, et unum sexaginta, Glossa interlinearis: perfectionem bone
operacionis, quia sex diebus ornatus mundi expletus est, et unum
centum, perpetuam benedictionem, quia centenarius a leva transfertur
in dexteram digitali computacione. Item Matth. XIII sic habetur
in Glossa: triginta refertur ad nupcias, sexaginta ad viduas, centum
qui iam est in dexteris, dextera ad virginitatem. Et infra: vel bona
terra facit fructum centesimum martirum vel per sacietatem vite vel
contemptum mortis; sexagesimum virginum propter ocium itineris, quia
non pugnant contra consuetudinem carnis, solet enim concedi
sexagenariis ocium post miliciam; trigesimum coniugatorum, quia hec
est etas preliancium et hic est maior conflictus ne libidine
superentur. Non sunt data consilia ut impediant precepta, preceptum
autem est quod non periures, igitur qui consulit tibi quod non iures,
facit te esse longius ab hoc ut non periures. Similiter de aliis.
Unde consilia sunt cautele ad servandum precepta. Sic igitur qui in
statu innocencie consequitur statum perfectionis, habet fructum
centesimum. Unde in Evangelio Matth. XIX, 29: omnis qui
reliquerit patrem aut matrem etc., centuplum accipiet, id est cumulum
spiritualium bonorum in presenti et in futuro vitam eternam possidebit.
Ad quam nos perducat et cetera.
|
|