|
Osanna filio David, benedictus
qui venit in nomine domini, Matth. XXI, 19. Verba ista sunt
turbarum laudancium Christum (...). Tercio possumus admirari in
apostolis eorum iusticiam que est reddere unicuique quod suum est, et
apostoli iusti fuerunt, quia reddiderunt (Deo) quod suum fuit,
scilicet gloriam. Gloriam, inquit, meam alteri non dabo. Apostoli
converterunt totum mundum. Numquid subiciebant eos sibi? Numquid
dominium vel lucrum temporale querebant? Absit, nichil aliud
querebant, nisi ut Christo subicerentur. Unde potuerunt dicere
illud: non dominabor ego in vos nec filius meus in vobis dominabitur,
sed dominus dominabitur in vos. Apostolus: non querentes ab hominibus
gloriam. Apostoli asinam non retinuerunt, sed eam ad Christum
adduxerunt et eum desuper sedere fecerunt ad designandum quod conversus
populus subditur Christo. Qui aliquem convertit et querit eum subdere
sibi, non est custos, sed fur et latro. Quomodo adducuntur aliqui ad
Christum? Certe per fidem, quia accedentem ad Christum oportet
credere. Adducuntur per caritatem et observanciam preceptorum et
consiliorum. Et videte super illud: si quis vobis aliquid dixerit,
dicite quia dominus etc., dicit ibi Beda quod magistri errorum
impediunt apostolos ad hoc quod ad Christum adducant. Sed qui
impediunt tempore nostro? Dicunt aliqui quod non debent duci aliqui ad
Christum in religione nisi exercitati in preceptis. Super illud Ps.
130, 2: sicut ablactatus est super matre sua dicit Glossa: multi
hunc ordinem pervertunt qui est a facilioribus ad superiora, volentes
sicut heretici et scismatici ante tempus separari a lacte, unde
moriuntur. Hic autem qui dicit se servare hunc ordinem, maledicto se
astringit, quasi dicat: ita fiat mihi ut illi qui supra matrem
incumbens et nondum grandiusculus ablactatur. Sequitur: non solum in
aliis humilis fui, quia humiliter senciebam, sed in sciencia prius
nutritus in lacte, quod est verbum caro factum est, postea crescam in
cibum Angelorum, quod est verbum in principio apud Deum. Sed
numquid quelibet faciliora sunt ante difficiliora? Dico quod non.
Continencia virginalis difficilior est quam continencia coniugalis,
ergo coniugalis debet precedere virginalem? Certe non. Sed dico quod
in statu suo procedendum est a facilioribus ad difficiliora. Qui vult
procedere ad perfectionem status, prius debet accedere ad faciliorem
statum? Non debet. Qui pervertunt ordinem, qui spiritu consipiunt
et carne consummant. Dicunt aliqui quod redarguendi sunt predicatores
qui pocius volunt convertere divites quam pauperes et sic accipiunt
personas. Dico quod si faciunt hoc ut ditentur, male faciunt. Sed
numquid potest hoc fieri bono animo? Sic. Unde Augustinus in libro
confessionum dicit: multis noti, auctoritatis sunt multis ad salutem
multisque preeunt sequturis, ideoque sancti viri de eis magis
letantur. Qui pauperem convertit, bene facit, sed qui divitem multis
notum convertit, melius facit, quia alii edificantur. Sed numquid
est hic accepcio personarum? Non. Unde dicit Augustinus: absit ut
in tabernaculo tuo pre pauperibus persone divitum accipiantur. Potest
igitur aliquis illud facere bono animo. Et dicit Augustinus: in hiis
que bono et malo animo fieri possunt, in melius interpretari debent.
Unde igitur tibi ut in peius interpreteris? Si in tempore Christi
fuissent isti, Christum redarguissent qui ad domum divitis Zachei se
invitavit et ipsum convertit qui magister fuit publicanorum, et tamen
fuerunt ibi multi pauperes. Dixissent tales: vadis ad illum ut
ingurgiteris. Dicunt alii: magis laudabiles sunt qui bene vivunt in
seculo quam qui in religione et ponunt exemplum et dicunt quod magis
laudabilis est miles qui regi bene conservat debile castrum quam qui
forte. Deciperis: consideras quod servire Deo sit solum in actibus
exterioribus et non in actibus interioribus virtutum, principales autem
actus sunt interiores virtutes, ut sapiencia, prudencia. Servat
aliquis castitatem in religione quod est forcius castrum: dices quod
ille est minoris caritatis et prudencie qui occasiones peccandi
vitatur. Certe non, quia dicit apostolus: omnis qui in agone
contendit, ab omnibus se abstinet. Qui thesaurum regis poneret in
debili castro et licet sollicitus esset ipsum custodire, tamen non
esset ita laudabilis sicut ille qui ipsum custodiret in forti castro,
quia de negligencia esset reprehendendus; sed si necessitas immineret,
qui ipsum tunc bene custodiret in castro debili, magis esset
laudandus. Exemplum habemus quod Agnes castitatem servavit in
lupanari. Oportet ergo quod homines exeant claustrum ut castitatem
servent et magis erunt laudabiles? Certe non, sed si tibi necessitas
evenerit quod oportet te esse in seculo et serves ibi castitatem, magis
erit laudabile. Miror de quibusdam: dicebatur olim quod malum fuerit
quod in Lombardia predicabantur hereses, sed modo predicantur in villa
ista. Duo consilia data sunt a Christo, scilicet castitatis et
paupertatis. De castitate dicit dominus: qui potest capere, capiat,
et apostolus: de virginibus preceptum non habeo, consilium autem do
tamquam misericordiam consecutus. Et de paupertate dicit dominus: qui
vult perfectus esse, vadat et vendat omnia que habet et sequatur me.
In primitiva Ecclesia fuerunt Iovinianus et Vigilancius:
Iovinianus continenciam coniugalem dixit equandam virginitati, hoc
predicavit; Vigilancius predicabat statum divitum elemosinas dancium
esse equandum paupertati, contra hoc quod dicit Jeronimus: bonum est
facultates suas cum dispensacione pauperibus erogare, melius est eas
insimul donare et intencione sequendi Christum cum Christo egere
(...).
|
|