|
Puer Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum, et homines.
Cuncta quae Dominus fecit, vel in carne passus est, documenta et
exempla sunt salutaria; unde in Joan. XIII, hoc: exemplum dedi
vobis ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis. Et quia unicuique
aetati, maxime annos discretionis attingenti, non deest via salutis,
ideo adolescentia Christi adolescentibus proponitur in exemplum.
Proprium autem adolescentium est augmentum et profectus; ideo ad
exemplum adolescentium proponitur profectus Christi. Ut autem aliquid
dicere possimus de profectu Christi quod sit ad honorem Dei, et ad
salutem animarum nostrarum, in principio rogemus Dominum.
|
|