|
Puer Jesus etc.
Si diligenter velimus verba ista considerare, quatuor in eis
inveniemus Christi profectus; scilicet profectum aetatis quantum ad
corpus, profectum sapientiae quantum ad intellectum, et profectum
gratiae quantum ad Deum, et profectum etiam gratiae quantum ad hominum convictum.
Revera omnes isti profectus sunt admirabiles imo stupore et admiratione pleni.
Admirandum enim est quod aeternitas aetate proficiat, quia Filius
Dei est aeternitas, et est ab aeterno. Psalm. CXVI, et
Psalm. CXVIII: in aeternum, Domine, permanet veritas tua.
Item admirandum est quod veritas in sapientia proficiat, quia
profectus sapientiae est cognitio veritatis, et Christus ipsa veritas
est; unde in Joan. XIV: ego sum via, veritas, et vita.
Item admirandum est quod gratiae factor proficiat in gratia, et
Christus gratiae est actor. Unde in Joan. I: gratia, et veritas
per Christum facta est.
Item admirandum est quod qui omnes homines excedit, quod apud homines
proficiat: immo magis homines debent proficere apud illum. Psalm.
CXII: excelsus est super omnes gentes.
Quomodo igitur proficiet Christus in istis?
Dico quod si recte velimus considerare, de profectu aetatis in promptu
ratio apparet. Aeternus Dei Filius temporalis fieri voluit, ut
secundum aetates proficere posset. Isa. IX: parvulus natus est
nobis. Si natus est ut parvulus, quare ergo non cresceret ut parvulus?
Alii profectus Christi majorem difficultatem habent. Christus
naturam humanam integram assumpsit: secundum carnem parvulus natus
est, non secundum animam, quia ab initio conceptionis suae beatissima
ejus anima Deo conjuncta plena fuit omni gratia et veritate. Unde in
Joan. I: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre
plenum gratia et veritate. Plenus fuit omni gratia et veritate quia
Unigenitus Dei; sed ab initio conceptionis fuit Unigenitus; ergo
tunc fuit plenus gratia et veritate, et perfectus in virtute. Jerem.
XXXI: femina circumdabit virum, non aetate, sed mentis perfectione.
Sed quo modo dicitur proficere sapientia et gratia?
Dicendum est quod aliquis dicitur proficere in sapientia, non solum
quando acquirit majorem sapientiam, sed quando magis manifestatur in
ipso sapientia. Verum est quod Christus a principio conceptionis suae
plenus fuit sapientia et gratia, sed non manifestavit eam a principio,
sed quando alii consueverunt. In sapientia tunc dicitur proficere,
non in se, sed quantum ad effectum quo in aliis proficiebat.
Si voluisset ostendere sapientiam suam cum fuit septem annorum,
potuissent homines dubitare de veritate naturae humanae assumptae, et
propter hoc Christus aliis voluit conformari: unde Apostolus ad
Philipp. II: exinanivit semetipsum formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus. Christus se parvum fecit, nostram
parvitatem accipiendo; ut se parvum vere ostenderet, in similitudinem
hominum factus est. Baruch III: in terris visus est, et cum
hominibus conversatus est. Et quando primo solet apparere in homine
indicium sapientiae, tunc Christus primum manifestavit sapientiam
suam, scilicet cum esset annorum duodecim; paulatim igitur. Et non
voluit ostendere sapientiam suam, ut veritas naturae humanae in ipso
comprobaretur, et ut daret nobis exemplum proficiendi in sapientia.
Quadrupliciter igitur, ut dictum, est Christi profectus: scilicet
aetatis, sapientiae, gratiae et conversationis humanae.
Primo prosequamur de profectu aetatis Christi, qui est corporalis,
et proponitur nobis in exemplum ut proficiamus aetate corporis et mentis
sicut ipse; quia vacuus est profectus aetatis in corpore si non sit in anima.
Unde simul agitur de profectu aetatis Christi et sapientiae et
gratiae; quia si non proficit homo profectu mentis cum aetate
corporis, quatuor sequuntur ex hoc inconvenientia: quia hoc est
monstruosum, damnosum, grave, sive laboriosum, et periculosum.
Primo dico, proficere aetate corporis et non mentis est monstruosum.
Homo componitur ex anima et corpore, sicut corpus componitur ex
ceteris membris. Sed ponamus quod aliquod corpus crescat in uno
membro, et sit parvulus in aliis membris; hoc est monstruosum.
Similiter quando aliquis est vir secundum corpus, et non secundum
mentem: propter hoc dicit Apostolus I Cor. XIII: cum essem
parvulus, sapiebam ut parvulus, loquebar ut parvulus; cum autem
factus sum vir, evacuavi ea quae erant parvuli. Parvuli cogitant de
ludo et hujusmodi.
Verum est quod Dominus mandat quod simus sicut parvuli, in Matthaeo
XVIII, dicens: nisi conversi fueritis et efficiamini sicut
parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Aliquid debemus retinere
de parvulis, quia parvuli non sunt malitiosi, et sunt humiles:
aliquid debemus abjicere de parvulis, quia parvuli carent sapientia.
Unde Apostolus I Cor. XIV: nolite parvuli effici sensibus; sed
malitia parvuli estote.
Sensibus perfecti cogitare debemus, ut quantum proficimus aetate
corporis proficiamus aetate mentis. Qui in uno pede cresceret, et non
in alio, totum studium poneret in medico, quod cresceret similiter in
alio pede. Similiter qui crescis aetate corporis debes ponere totum
studium tuum ut crescas etiam aetate mentis.
Item crescere aetate corporis, non mentis, est damnosum. Qui
haberet tempus ad acquirendam rem magnam, et dimitteret ipsum fluere in
vanum, magnum damnum reputaret; sicut mercator tempore nundinarum,
quando credit multum lucrari, et scholaris quando credit audire
lectionem utilem, si tempus illud amittat, reputat se multum damnificatum.
Tempus datum est tibi ut lucreris non ista vilia, sed Deum et bona
caelestia, quae nullus capere potest. Unde Apostolus I Cor.
II: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis
ascendit, quae praeparasti, Deus, diligentibus te. Propter hoc
dicitur Eccli. XIV: particula boni doni ne praetereat te, pars
boni temporis. Et Salomon, Prov. V: ne des alienis honorem
tuum, et annos tuos crudeli; ne forte repleantur extranei viribus
tuis, et labores tui sint in domo aliena.
Ne des alienis honorem tuum. Honor datur homini in bello, quando
datur ei quod vincat inimicos suos. Talis honor datus est tibi,
scilicet quo vincas mundum, carnem et diabolum. Sed quando das vires
naturales ad serviendum diabolo, quae datae sunt tibi ut vincas
diabolum, tunc honorem tuum das alieno.
Sequitur: ne des annos juventutis tuae crudeli; idest, diabolo, qui
est crudelis, quia quantumcumque servias ei, non dabit tibi requiem.
Unde Jer. XVI: servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem.
Et labores sint in domo aliena. Forte facis bona opera, in quibus
laborasti. Si convertaris ad Dominum, erunt labores illi in domo
tua. Si autem non convertaris ad Dominum, erunt labores tui, idest
opera bona, in domo aliena, quia sancti in patria gaudebunt de bonis
operibus tuis, et non tu. Unde dicitur in Apoc. III: tene quod
habes, ne alius accipiat coronam tuam.
Item crescere aetate corporis, non mentis, est laboriosum. Sed
dices: juvenis sum, volo ludere in juventute mea; cum ero senex
convertam me ad Dominum. Certe committis te magno labori. Quod homo
assuescit a juventute sua, facile est ei; quod patet, quia facile est
rustico in campo laborare, quia consuevit, quod tibi est difficile.
Si consuescis facere voluntatem tuam, et vivere in peccatis, aut
desperas de vita aeterna, aut conservas te magno labori. Unde
Salomon: adolescens juxta viam suam ambulabit, et cum senuerit non
recedet ab ea. Et Jerem. III: bonum est viro cum portaverit
jugum Domini ab adolescentia sua; quia iste de facili potest se levare
supra se. Et ideo Christus dedit nobis exemplum bene operandi a
juventute, quia cum esset duodecim annorum crevit sapientia.
Item periculosum est cum quis crescit aetate corporis, si non crescit
aetate mentis. Deus rationem requirit de omnibus. Unde in
Evangelio, Matth. XVIII: simile est regnum caelorum homini
ponenti rationem cum familia sua.
Deus dedit tibi tempus ut ei servias. Sed dicitur in Job XXIV:
dedit ei tempus, et ipse abutitur in superbia. Deus exiget a te
rationem de tempore. Isa.: et dixi: sine causa, et vane consumpsi
fortitudinem meam. Ille vane et sine causa consumit fortitudinem suam
qui tempus suum expendit in rebus inutilibus: et ideo sequitur in
Isa. XLIX: ergo judicium meum cum Domino. Et Salomon,
Ecclesiastes XI: laetare juvenis pro adolescentia tua. Scito quia
pro his adducet te Dominus in judicium. Est ne facile illud
judicium? Non. Quia dicit Isa. LXV: puer centum annorum
maledictus erit, idest peccator. Unde in Baruch III: inveterasti
in terra aliena, deputatus es cum his qui descendunt ad infernum. Sed
noli desperare de Dei misericordia, licet merita tua hoc requirant.
Hoc igitur est primum studium ut crescamus mente, sicut aetate. Sed
quomodo crescit homo mente? Certe quando crescit sapientia et gratia.
Et licet in themate prius fiat mentio de sapientia quam de gratia, nos
tamen prius dicemus de gratia, quia initium sapientiae timor Domini,
Eccli. I.
Gratia occultum quid est, quia est in anima. Causae autem occultae
non cognoscuntur nisi per effectus manifestos. Inter omnes autem
effectus nullus est ita manifestus sicut pax. Unde Apostolus semper
conjungit pacem gratiae: fructus spiritus, gaudium, caritas, pax,
Galat. V. Et quando quis habet pacem, signum est quod habeat
gratiam, quia non est pax impiis, dicit Dominus, Isa.
XLVIII. Et istud signavit Deus in profectu gratiae; quia cum
esset annorum duodecim, ivit in locum pacis, scilicet in Jerusalem,
quae interpretatur visio pacis. Igitur cum habemus annos
discretionis, debemus conari ut attingamus pacem.
Sed multi decipiuntur, quia cum credunt se habere pacem non habent;
unde dixerunt falsi prophetae: pax, pax; et non erat pax, Jerem.
VI. Ut cognoscamus pacem veram, notandum quod pax debet habere
quatuor conditiones; quia debet esse alta, consueta, perseverans et
assidua, et cauta.
Primo pax gratiae debet esse alta. Homo inter duo constitutus est;
et secundum hoc potest esse duplex pax. Ex una parte constitutus est
inter carnem et spiritum, quae ad invicem bellant; quia caro
concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Spiritus
altus est, et caro infima. Secundum hoc dupliciter potest homo facere pacem.
Si facit pacem ita quod spiritus consentiat carni; haec non est pax
alta, nec vera, sed infima et falsa. Unde Sap. XIV: in magno
viventes inscientiae bello tot et tanta mala quae patiuntur arbitrantur
pacem. Tales sunt in magno bello, quia habent bellum ignorantiae et
remorsum conscientiae.
Alia est pax quando caro consentit spiritui. Et quomodo fit ista
pax? Certe ut caro subjiciatur spiritui per macerationem carnis.
Dicet aliquis: volo facere pacem ita quod spiritus in aliquo
consentiat carni, et sic erit pax, quia caro postea erit subjugata
spiritui. Hoc non potest esse; quia caro servilis est conditionis,
et qui servo magis indulget tanto servus magis protervit. Unde in
Prov. XXIX: qui delicate nutrit servum suum, inveniet eum
contumacem. Et Philosophus dicit: insatiabilis est delectabilis
appetitus, et undique insipienti et concupiscentie operatio auget
conatum. Si satisfacis delectationi carnis, non propter hoc sedatur,
sed magis augetur, quia qui bibit in hac aqua sitiet iterum.
Ista pax quomodo est facienda? Certe conculcando carnem. Unde
Isa. XXVII: in praelio gradior super eam, et faciet mihi
pacem. Propter hoc legimus quod Dominus ivit in Jerusalem, non
descendit. Unde dicitur: ascendentibus illis in Jerusalem, ivit cum
illis, Luc. II.
Aliqui cum volunt facere pacem spiritus cum carne, faciunt
abstinentiam, sed non servant consuetudinem. Volunt esse difformes
aliis contra mandatum Domini in Evangelio. Matth. VI: cum
jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes. In occulto
debet homo facere opera bona, et in aperto debet esse conformis aliis.
Unde in Eccli. XXXII: in illis esto sicut unus ex illis.
Augustinus cum venit Mediolani non jejunaverunt ibi homines, Romae
autem et Carthagini jejunaverunt; mater ejus anxiebatur multum si
deberet jejunare vel non; et tunc Augustinus adhuc cathecumenus
requisivit ab Ambrosio si deberet jejunare vel non: et dixit
Ambrosius: ad quamcumque Ecclesiam veneritis, ejus morem servate,
si non vultis pati scandalum, vel aliis facere. Unde Jesus, Luc.
II, ascendit secundum consuetudinem. Noli esse singularis, quia
Deus multum videtur abhorrere singularitatem.
Sed nota quod dixit: diei festi. Si socii velint aliquid contrarium
virtuti, in illo non debes eis esse conformis. Unde in Exod.
XXIII: non sequeris turbam ad faciendum malum. Et Jerem.:
interroga de semitis antiquis, et videte quae sit via bona, et
ambulate in ea. Illud pertinet ad pacem. Psal. CXXI:
Jerusalem quae aedificatur ut civitas cujus participatio ejus in
idipsum. In idipsum, idest secundum concordiam sententiarum et morum aliorum.
Item ista pax debet esse assidua; quia non sufficit eam habere ad
tempus, sed oportet quod homo sit in ea perseverans. Job XXVII:
donec deficiam non recedam ab innocentia mea; justificationem, quam
coepi tenere, non deseram. Duo dicit. Primo dicit: donec
deficiam, idest usque in morte, ab innocentia mea non recedam.
Homo recedit ab innocentia sua peccando. Unde in Eccli. XXVI:
qui transgreditur a justitia ad iniquitatem, Deus praeparavit eum ad
rumphaeam, idest ad gladium acutum.
Non sufficit quod homo non peccet; sed si consuevisti benefacere,
oportet quod opera bona non deseras. Unde dicitur: justificationem
meam quam coepi tenere non deseram. Unde in Apoc. II: habeo
adversum te, quod charitatem tuam primam dereliquisti. Et hoc
significatur in Evangelio hodie. Luc. II: diebus festis mansit
Jesus in templo. Aliqui in festo bene abstinent a peccato, sed post
festum redeunt ad peccatum. Debet enim homo permanere in justitia et
innocentia sua, quae signatur in libro Regum. III Reg. II:
Salomon ad Semei, qui interpretatur obediens: aedifica tibi domum in
Jerusalem, et habita ibi; et non exeas huc aut illuc: quacumque die
exieris scito te interficiendum; idest debet pax ista esse assidua.
Quarto debet esse cauta. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem?
Si velles facere pacem cum alio, et eum tibi subjugare, caveres tibi
ab amicis illius. Vis facere pacem cum spiritu contra carnem? Debes
tibi cavere ab amicis carnis. Unde Jer. IX: unusquisque a proximo
suo, scilicet carnali, se custodiat, et in omni fratre suo, scilicet
carnis, non habeat fiduciam; quia dicitur in Michaea VII: inimici
hominis domestici illius; et in Evangelio hodierno significatur hoc
quando Dominus voluit manere in Jerusalem: non cognoverunt parentes
ejus, Luc. II. Qui student perfectionem pacis spiritus debent
sibi cavere ab amicis et familiaritate carnis. Psal. XLIV:
obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex
decorem tuum. Scilicet in praesenti conferendo, et in futuro
perducendo ad gloriam; quod nobis praestare dignetur qui vivit et
regnat et cetera.
|
|