|
Jesus proficiebat etc.
Dictum est hodie de duplici profectu Christi, scilicet de profectu
aetatis et gratiae. Restat modo dicendum de duobus aliis profectibus;
scilicet de profectu sapientiae et conversationis humanae. Et sicut
profectus gratiae ostenditur in pace, ita profectus sapientiae in
contemplatione. Unde in Eccl. I, dicit Salomon: praecessi
sapientia omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: et quia subdit:
mens mea contemplata est multa sapienter.
Qui multa contemplatur sapienter, proficit in sapientia. Videte:
templum dicitur a contemplando, vel contemplatio a templo. Unde in
hoc quod Dominus reperitur in templo, demonstrat nobis studium
contemplationis, et quod per templum signatur contemplatio. Dicit
Psalm. XXVI: unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem
in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et visitem templum sanctum
ejus. Ille templum vere visitat qui vadit ad templum, non pro nugis
et truffis, sed ut contempletur voluntatem Dei.
Videamus quid Christus fecit in templo; et per ista scire possumus si
homo proficit in templo.
Ad hoc autem quod homo in sapientia proficiat quatuor sunt necessaria:
scilicet quod libenter audiat, diligenter inquirat, prudenter
respondeat, et attente meditetur.
Primo dico, ad hoc quod homo in sapientia proficiat necessarium est ei
quod libenter audiat; quia sapientia ita est profunda quod nullus homo
est sufficiens per se ad contemplandum. Per se ipsum oportet igitur
quod audiat. Unde in Eccl. VI: si dilexeris audire, sapiens
eris. Dices: sum satis sapiens, nolo audire: propter hoc subditur:
audiens sapiens sapientiam sapientior erit. Prov. I. Nullus est
ita sapiens quin audiendo addiscat. Unde invenerunt Jesum audientem.
Sed quomodo debes audire? Certe perseveranter. Quidam unam
lectionem volunt audire in una scientia transitorie; non ponunt ibi
cor; sed Jesum invenerunt assidue post triduum. Ita et tu assidue
debes audire. Unde in Prov. VIII: beatus qui audit me, et qui
vigilat ad fores meas cotidie.
Item debemus audire non solum ab uno, sed a multis; quia dicit
Apostolus I Cor. XII, quod divisiones gratiarum sunt. Unus non
est profectus in omnibus. Beatus Gregorius optime scivit
moralitates, beatus Augustinus quaestiones solvere, et beatus
Ambrosius optime allegorizavit. Quod non addiscis ab uno, addiscis
ab alio. Unde in Eccl. VI: in medio presbyterorum prudentium
sta, et in sapientia cordium illorum conversare, ut possis audire
narrationem Dei. Quod non narrat unus, narrat alius. Non dico quod
credam utile esse quod qui incipiunt primo audire scientiam aliquam,
quod diversos audiant; sed debent audire unum quousque sint fundati;
et cum sint fundati, audiant diversos, ut possint carpere flores ex
diversis, idest quae sunt utilia.
Item inventus est Jesus audiens multos, et stans in medio. Hoc est
justi judicis. Auditori enim committitur officium judicis, quia juste
debet judicare quae audit. Job XII: nonne auris verba dijudicat?
Auditor debet esse justus judex. Sed aliqui sequuntur opinionem
magistrorum, quia audiunt eos; sed nullus debet habere amicum in
veritate, sed solum debet veritati adhaerere; quia dicit
Philosophus, quia discordia in opinionibus non repugnat amicitiae.
Christus fuit in medio, quia dicitur in Eccl. XV: in medio
ecclesiae aperuit os ejus, et implevit eum Dominus Spiritu sapientiae
et intellectus.
Secundo ad profectum sapientiae requiritur, quod homo diligenter
inquirat; quia sapientia pretiosior est quam omnia quae possunt
desiderari. Unde in Prov. III: pretiosior est cunctis opibus;
et omnia quae desiderantur huic non valent comparari. Et in libro
Sapientiae VII: praeposui illam sedibus et regnis.
Videte: qui indigent re temporali, non solum sunt contenti quod ea
sibi offeratur, sed diligenter eam inquirunt; et ita nos diligenter
debemus sapientiam quaerere. Unde Salomon, Prov. II: si
quaesieris eam quasi pecuniam, invenies eam. Transeunt aliqui montes
et maria ut acquirant pecuniam; sic et tu debes laborare pro
sapientia. Unde et Jesum invenerunt in templo interrogantem et
quaerentem sapientiam, ut nobis exemplum quaerendi sapientiam daret.
Sed ubi debes quaerere sapientiam, et a quibus? Certe a tribus.
Primo a magistro, vel a sapientioribus: unde in Deuteronomio
XXXII: interroga patrem tuum, idest magistrum; quia sicut pater
te genuit corporaliter, ita magister genuit te spiritualiter. Et
annuntiabit tibi; interroga majores, idest sapientes, et dicent tibi.
Item non solum debes esse contentus ut interroges praesentes, sed
debes interrogare antiquos absentes. Si non habes copiam quantum ad
personas, habes tamen quantum ad scripta. Quando vides scripta
Augustini et Ambrosii, tunc interroga ipsos. Job VIII:
interroga generationem pristinam, et diligenter investiga patrum
memoriam, idest memoriale quod tibi reliquerunt.
Item. Non solum non sufficit quod ipsos interroges vel etiam
scripta, sed debes considerare in consideratione creaturarum; quia
dicitur in Eccl. I: Deus effudit sapientiam suam super omnia opera
ejus. Opera Dei sunt judicia sapientiae ejus. Sicut in artificiato
multa possumus conjicere de sapientia artificis. Unde Job XII:
interroga jumenta, et docebunt te; volucres caeli et dicent tibi.
Item debet homo acquirere sapientiam cum aliis communicando. Unde
Sapiens VII: quam sine fictione didici, et sine invidia
communico. Quilibet potest experiri quod nullus ita bene potest
proficere in scientia sicut in communicando aliis quae ipse scit: et
hoc est debitum, ut homo respondeat aliis de eo quod novit. Unde in
Prov. XXII: ut ostenderem tibi firmitatem, et eloquia
veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te. Christus
respondit: mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. II.
In responsione requiritur prudentia tripliciter.
Primo, ut responsio sit proportionata personae respondentis. Si
aliquis quaerat a te quod sit super vires tuas, non ponas te ad
respondendum. Unde: si tibi est intellectus, responde proximo tuo;
si non, pone manum tuam super os tuum, ne capiaris in verbo
indisciplinato et confundaris, Eccl. V.
Item requiritur prudentia in responsione ut sit responsio proportionata
auditori. Non semper cuilibet est respondendum; quia forte aliquis
quaerit a te aliquid ad tentandum vel vituperandum. Unde in Prov.
XXVI: ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne ei similis
efficiaris. Sed quod est signum stulti? Certe quando contumeliis
interrogat. Unde in Prov.: interrogatio stulti miscetur
contumeliis. Sed debes respondere stulto juxta stultitiam suam ne ei
insipiens videaris, ut dicit Salomon, Prov. XXVI. Hoc bene
fecit Christus; cum alii quaererent ab eo qua potestate faceret
miracula, manifestavit eis hoc per aliam responsionem.
Item debet esse prudentia in responsione, ut responsio sit
proportionata quaestioni, ut sit non cum phaleris verborum, sed ad
quaestionem; aliter esset responsio ventosa. Unde Job XV: numquid
sapiens respondebit in ventum? Christus prudenter respondit:
mirabantur omnes super prudentia et responsis ejus, Luc. II.
Quartum, quod est consummativum prudentiae, est quod homo attente
meditetur. Psalm. XVIII: meditatio cordis mei in conspectu tuo
semper. Exemplum habemus in beata Virgine: quae conservabat omnia
verba haec conferens in corde suo, Luc. II.
In expositione hujus verbi dicit quidam Graecus satis notabile
verbum: considera, inquit, prudentissimam mulierem Mariam, et verae
sapientiae matrem qualiter scholaris pueri efficitur, et jam non ut
puero, nec ut viro, sed ut Deo ei attendit; et sicut verbum ipsum in
utero conceperat, ita omnia facta ejus et verba nunc concepit corde.
Videte circa meditationem beatae Mariae Virginis tria.
Primo quod fuit fructuosa. Quid est fructus meditationis? Dico quod
meditatio clavis est memoriae multa potentis legere et audire, sed non
potentis retinere nisi meditantis. Psalm. CXVIII: super omnes
docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. Sicut
enim cibus non nutritur nisi prius masticetur, sic non poteris
proficere in scientia nisi masticando ea quae audis per frequentem meditationem.
Item meditatio beatae Virginis fuit integra; quia conservabat omnia
verba. De omnibus auditis debet homo meditari.
Item meditatio beatae Virginis fuit profunda. Aliqui solum
superficialiter volunt meditari. Si non potes omnia meditare una
vice, mediteris alia vice. Maria conservabat omnia verba conferens in
corde suo. Psalm. LXXVI: meditatus sum nocte in corde meo, et
exercebar et scopebam spiritum.
Non est dubium quin ille qui libenter audit, prudenter respondit,
diligenter inquirit, et attente meditatur, quin multum proficiet in
sapientia. Iste est modus proficiendi in sapientia.
Restat modo de profectu conversationis humanae. Verum est quod ex
isto Evangelio, qui vellet, satis posset accipere conversationem
humanam quantum ad subditos, et quantum ad praelatos; et quia pauci
sunt hic praelati et plures subditi, dicemus de subditis.
Et notandum quod si vis proficere in conversatione humana, quatuor
debes habere; scilicet pietatem, puritatem, humilitatem et discretionem.
Primo dico, si vis proficere in conversatione humana debes habere
pietatem. Aliqui habent solum pietatem de se ipsis, ut in pace vivant
et in sapientia proficiant; sed aliis condescendere nolunt. Tales
proficere possunt in gratia apud Deum, sed non apud homines. Sed
Jesus proficiebat in gratia et sapientia apud Deum et homines. Illud
signatur in descensu cum illis. Jesus tempore suo mansit in
Jerusalem, sed quando voluit descendit. Unde in Cant. VI:
dilectus meus descendit in hortum suum, idest, in hortum deliciarum;
et in scala quam vidit Jacob, vidit angelos Dei ascendentes et
descendentes, Gen. XXVIII. Sic et nos debemus ascendere per
spiritualem profectum, et descendere per pietatem ad proximum.
Alii condescendunt aliis, sed nimis, quia usque ad peccatum. Unde
et Christus descendit in Nazaret, quod interpretatur flos, per quem
figuratur puritas. Unde in Cant. I: lectulus noster floridus est.
Beatus qui in conscientia sua nihil habet foetidum vel infamia dignum,
sed solum odorem bonae famae. Unde in Eccli. XXIV: flores mei
fructus honoris et honestatis. Fructus scilicet in merito. Unde
Apostolus Rom. VI: habetis fructum in sanctificationem. Flores
sunt in futura patria.
Tertio, debemus habere humilitatem. Unde Augustinus: erubescat
homo fieri superbus, ex quo Deus factus est humilis. Christus
subditus fuit hominibus, ut tu subditus sis praelatis. Gregorius:
quicquid per promotionem proficit obedientiam nunquam dimittit.
Antequam homo ad profectum conversationis humanae perveniat necessarium
est ipsum habere obedientiam tamquam ducentem ad bonum. Et Christus
summam obedientiam habuit. Aliqui bene sunt obedientes in levibus,
non in magnis, sed Christus in magnis obediens fuit. Unde super
illud: subditus erat illis, dicit Glossa: homines erant justi et
honesti, pauperes tamen et penuriam necessariorum habentes, teste
praesepi partus venerandi ministro, per continuos labores necessaria
corporis quaerentes, et Christus cum eis laboravit. Psalm.
LXXXVII: pauper sum et in laboribus a juventute mea. Multi
veniunt ad studium, volunt proficere in sapientia, intendunt non
descendere sed ascendere; non sunt in Nazaret, sed in turpitudine
peccati; non ut sint subditi sed praelati. Sed Christus descendit in
Nazaret, ubi erat subditus illis.
Quarto necessaria est discretio, quae est discretio in obediendo.
Certe superioribus debemus obedientiam in illis quae nos non retrahunt
a Deo. Unde beatus Petrus, Act. V: oportet obedire Deo magis
quam hominibus. Istam discretionem habuit Christus; in illis quae
ipsum non retrahebant a Deo subditus erat illis: nescitis, inquit,
quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse? Luc. II.
Psalm. LXXII: mihi adhaerere Deo bonum est. Scilicet in
praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam, quam nobis et vobis
et cetera.
|
|