|
Pars 1 |
Homo quidam fecit cenam magnam et uocauit multos. Luce XIIII.Videtur distare inter delicias corporales et spirituales quia delicie corporales hominibus sensui deditis sunt manifeste et spirituales delicie sunt eis occulte, spiritualibus autem uiris sunt manifeste. Vnde in Apoc.: vincenti dabo manna absconditum. Et quia de spirituali refeccione nobis sermo est, rogemus huius dulcedinis largitorem ut det michi aliquid dicere ad laudem, et cetera. |