Pars 2

Homo quidam fecit cenam, etc.

Sicut corpus non potest sustentari sine corporali refeccione, ita eciam anima indiget spirituali refeccione ad eius sustentacionem. De ista spirituali refeccione dicit Ps.: super aquam refeccionis educauit me, et cetera. Signanter dicit super aquas refeccionis quia sicut refeccio corporalis necessaria est contra deperdicionem factam ex consumpcione caloris naturalis, ita anima indiget refeccione spirituali propter calorem noxium concupiscencie qui impedit salutem animarum nostrarum, et est necessaria aqua spiritualis que extingat calorem istum. Aqua corporalis refrigerat sed non nutrit, sed aqua spiritualis refrigerat et nutrit. De hac aqua dicitur in Io.: qui bibit ex hac aqua, fiet in eo fons aque salientis in uitam eternam.

De ista refeccione spirituali proponit dominus similitudinem in euuangelio hodierno, et possumus duo uidere, primo preparacionem huius refeccionis, ibi homo quidam fecit cenam magnam, secundo preparati conuiuii communicacionem, ibi et uocauit multos.

Circa primum tria consideranda occurrunt, primo quis est iste homo qui cenam fecit, secundo que est ista cena, et tercio quomodo est magna.

Primo dico: uidendum quis est iste homo. Dico quod iste homo est filius Dei qui uere est homo per ueritatem nature assumpte, unde apostolus ad Phil.: qui cum in forma Dei esset exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. Iere.: homo est et quis cognoscet eum.

Dicit homo quidam, quasi dicat: quedam specialia insunt ei que non insunt aliis, propter quod est homo distinctus, quia habet plenitudinem deitatis, plenitudinem ueritatis et plenitudinem gracie. Primo dico: Christus habuit plenitudinem deitatis. Alii homines dicuntur dei sed participatiue, sed iste uerus Deus. Item alii homines parum de ueritate cognoscunt, sed homo plenissimam habuit cognicionem, non solum secundum diuinitatem, sed secundum humanitatem: in ipso enim sunt omnes thesauri sapiencie et sciencie absconditi. Item alii habuerunt aliquid gracie, alii graciam eloquencie, alii graciam sapiencie quia diuisiones graciarum sunt, sed Christus habuit plenitudinem gracie, unde apostolus ad Col.: in ipso placuit omnem plenitudinem habitare. De plenitudine diuinitatis, ueritatis et gracie que fuit in Christo dicitur in Io.: vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, quantum ad plenitudinem diuinitatis, plenum gracie, quantum ad plenitudinem gracie, et ueritatis, quantum ad plenitudinem ueritatis que fuit in Christo. Patet modo quis est ille homo.

Secundo uidendum est que sit cena quam fecit iste homo. Dico quod triplicem fecit refeccionem spiritualem, unam que pertinet ad sacramentum, aliam que pertinet ad intellectum, et terciam que pertinet ad affectum.

Primo dico: homo ille fecit cenam que pertinet ad sacramentum. De ista sacramentali refeccione intelligitur quod dicitur in ecclesiastico: transi hospes et orna mensam et que in manu habes ciba ceteros. Christus est hospes in mundo: licet mundus ab ipso factus sit, tamen eum non cognouit; uenit in mundum quasi extraneus. Ornauit mensam sacramentalem et que in manu habuit, id est secundum potestatem a patre ei traditam, cibauit ceteros, id est fideles. Istam refeccionem instituit Christus in quantum habuit plenitudinem gracie. In ista refeccione et est prandium et est cena. Prandium est refeccio sacramentalis in ueteri testamento, cena in nouo testamento.

De prandio sacramentalis refeccionis in ueteri testamento intelligitur quod dicitur in euuangelio: ecce prandium meum paratum est, tauri et altilia occisi sunt. In ueteri enim testamento, tauri occisi offerebantur ad litteram. Prandium fit in prima parte diei; similiter conuiuium sacramentalis refeccionis in ueteri testamento fiebat in prima lege quando tauri et altilia occidebantur et domino offerebantur.

Ex quo prandium factum fuit, decens fuit ut eciam cena fieret, de qua in Mt.: cenantibus discipulis, dominus accepit panem et fregit et dedit discipulis suis et dixit: comedite et bibite: hoc est corpus meum. Ad prandium bene inuitantur extranei sed ad cenam ueniunt solum familiares et domestici. Iob: si non dixerunt uiri tabernaculi mei: quis det de carnibus eius ut saturemur, quasi dicat: familiares admittuntur solum.

Videte quod cena ista fuit magna et quomodo magna. Dico quod cena dicitur magna propter magnificum apparatum, propter magnitudinem delectacionis in gustu, propter magnitudinem uirtutis in effectu. Ista fuerunt in ista refeccione, ergo fuit magna.

Si queras quis fuit eius apparatus, inuenies magnificum apparatum. Ps.: panem de celo paratum dedit eis, panem angelorum manducauit homo. Qui uult bene laudare cibum laudat eum dupliciter, ex loco in quo crescit et ex dignitate utencium. Ex loco quando dicitur: hoc uinum creuit in tali loco, scilicet in quo preciosa uina crescere consueuerunt. Item ex dignitate utencium laudatur uinum quando dicitur: hoc est uinum de quo rex bibit. Propter hoc psalmista uolens describere apparatum cene magnum, primo describit eum ex loco, dicens: panem de celo dedit eis. Vbi creuit? In celo. Crede pani dicenti: ego, inquit, sum panis uiuus qui de celo descendi, scilicet secundum diuinitatem nostram infirmitatem assumendo, celi altitudinem non deserendo. Item describitur cibus ille esse preciosus ex dignitate utencium, quia maximi eo reficiuntur, scilicet Angeli qui uerbo Dei reficiuntur. Cibus iste proponitur tibi in cena. Est igitur cena magna propter magnificum apparatum.

Sed si apponerentur tibi cibaria preciosa et non essent suauia ad sumendum, non reputarentur magna. Propter hoc ista cena describitur secundo esse magna propter magnitudinem delectacionis in gustu, unde in libro sapiencie: panem de celo paratum prestitisti eis habentem in se omne delectamentum et omnem saporis suauitatem. Delectacio causatur ex tribus, ex memoria preteritorum, ex spe futurorum et ex sensu presencium. Omnis autem delectacio est in ista cena. Si consideres preterita, quod memoratur delectabile est. Quid delectabilius est quam recordare quod homo est redemptus sanguine Christi? Lev.: recordare paupertatis mee, et cetera. Et in euuangelio: hoc facite in meam commemoracionem. Et apostolus: quocienscumque feceritis, mortem domini annunciabitis. Item in cena ista est magna delectacio ex spe futurorum, quia refeccio ista sacramentalis signum pronosticum est et dat nobis spem future beatitudinis, unde in euuangelio: nisi manducaueritis carnem filii hominis, et cetera. Item in ista refeccione est maxima delectacio si uertas te ad id quod est presens, scilicet res signata et contenta et res signata et non contenta. Res signata et contenta est corpus Christi et uere debet homo gloriari habere intra se corpus Christi, unde: non est aliqua nacio tam grandis que habeat deos ita appropinquantes sicut Deus appropinquat nobis. Ita delectabilis est res presens significata et non contenta, scilicet unitas ecclesie. Quid est iocundius ista unitate? Ps.: ecce quam bonum et quam iocundum, et cetera. Habet igitur ista cena maximam delectacionem siue uertas te ad preterita, siue ad presencia, siue ad futura.

Tercio, ista cena est magna propter magnitudinem uirtutis in effectu, quia unit nos Deo et facit nos habitare in Deo, unde in Io.: qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem etc., in me manet, scilicet fide et caritate, et ego in eo, scilicet per graciam et sacramentum. Sed Deus est in nobis et nos in ipso, nullum oportet nos timere. Iob: pone me iuxta te et cuiusuis manus pugnet contra me. Ps.: parasti in conspectu meo mensam. Item illud quod unitur ex duobus: illud quod ignobilius est sequitur motum predominantis. Necesse est igitur quod anima Deo unita sequetur Deum. Nullum igitur oportet timere eo quod Deus est in nobis per sacramentum. In fortitudine istius cibi ambulauit Helyas usque ad montem Dei Oreb. Si digne sumimus cibum istum, traducet nos ad uitam eternam. Beati igitur qui digne gustant istum cibum, sed infelices qui indigne gustant quia iudicium sibi manducant. Hec igitur est refeccio sacramentalis.

Alia est refeccio intellectualis pertinens ad intellectum quam Christus preparauit nobis in quantum est plenus ueritate, unde dicit sapiencia increata in prouerbiis: sapiencia miscuit uinum, parauit mensam, inuitauit, dicens: venite et comedite panem meum et bibite uinum quod miscui uobis, et cetera. Sapiencia Dei est Christus, miscuit uinum, scilicet dogma sapiencie spiritualis. Illud uinum fuit ita forte quod homo non posset sustinere nisi esset mixtum, et ideo ipsum temperauit quando spiritualia dogmata proposuit. Posuit mensam, id est uniuersam creaturam. Dogma sapiencie dicitur panis et uinum, panis qui sustentat, uinum quod letificat et inflammat.

In ista refeccione inuenitur prandium et cena. Prandium consistit in doctrina philosophorum, quod significatum est in Abacuc, ubi dicitur quod messoribus ferebat cibum in agrum. Messores sunt philosophi qui colligunt segetes ex agro, id est ueritates ex creatura, unde Ro. I: inuisibilia Dei, etc.

Cena est refeccio sacre scripture, unde in Apocal.: si quis aperuerit michi, intrabo ad eum et cenabo cum illo. Hec est differencia inter doctrinam sacre scripture et philosophie quod doctrina philosophie est ex creatura, sed doctrina sacre scripture est ex inspiracione, unde dicit: si quis aperuerit michi, intrabo ad eum, scilicet per inspiracionem spiritus sancti. Vnde in Io.: cum uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Sacra scriptura dicitur cena quia domesticis et familiaribus datur, unde dicitur in prouerbiis de muliere: dedit predam domesticis et cibaria ancillis suis. Cena ista est magna quia habet triplicem condicionem predictam.

Primo est magna propter magnitudinem magnificencie in apparatu, quia de maximis est. Vnde dicit sapiencia: audite me, quia de magnis locutura sum. Sunt magna quia omnem sensum excedencia. Vnde in ecclesiastico: plurima super sensum hominis monstrata sunt tibi. Ista sunt utilia, unde dominus in exodo: ego dominus docens te utilia, gubernans te in uia in qua ambulas. Alie sciencie non gubernant te in uia.

Item est cena ista magna propter magnitudinem delectacionis in gustu. In uerbis enim sacre scripture maxime est dulcedo. Ps.: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, et cetera. Dulcedo eius est super dulcedinem omnis alterius sciencie. Aliqua enim consideracio dicitur delectabilis dupliciter, aut propter rem consideratam, aut propter ipsam consideracionem. Demonstracio de triangulo non est delectabilis propter rem demonstratam, quia non curat quis multum de triangulo, sed est delectabilis propter ipsam consideracionem que competit intellectui. Sed quando consideracio est de re amata, et cum hoc ipsa consideracio est delectabilis, tunc est perfecte delectabilis; sic est in sacra scriptura: non solum est ibi delectacio de cognicione ueritatis, immo est eciam de rebus amatis. Vnde Augustinus libro confessionum dicit: non habent alie littere uultum pietatis huius, lacrimas confessionis, arram spiritus sancti, et alia que ponit ibi. Est igitur refeccio sacre scripture magna propter magnitudinem copie in apparatu et propter magnitudinem delectacionis in gustu.

Tercio propter magnitudinem in effectu. Quis est ille eius effectus? Dico quod dat uitam, unde beatus Petrus: domine ad quem ibimus? Verba uite eterne habes. Per uerba inducuntur homines ad fidem per quam uiuunt et ad caritatem inflammantur. Vnde in ecclesiastico: cibauit illum pane uite et intellectus, etc.

Tercio preparauit nobis Christus refeccionem pertinentem ad affectum, unde in cantico: comedite amici mei, scilicet hic per graciam, et inebriamini karissimi, scilicet in futuro per gloriam. Istam refeccionem facit nobis Christus in quantum habet plenitudinem diuinitatis. Ps.: graciam et gloriam dabit dominus.

In ista refeccione est prandium gracie, scilicet in presenti. Ad istud prandium uocat dominus in Io. dicens: venite et prandete. Cenam huius refeccionis expectamus in futuro, que erit in gloria. Vnde in Apoc.: beati qui ad cenam nupciarum agni uocati sunt. Hec est cena ad quam nullus uocatur, nisi dignus familiaris et domesticus, unde in Ysa.: serui mei comedent et uos esurietis.

Cena ista est magna super alias propter triplicem condicionem predictam. Propter magnitudinem magnificencie in apparatu. Magnitudo apparatus est in hoc quod homo sedeat ad mensam Dei. Qui sedet ad mensam regis habet magnificum apparatum, et in Luca dicitur: ego disposui uobis, etc., ut edatis et bibatis super mensam meam, et cetera. Numquid habet mensam corporalem? Certe non, sed refeccio Dei est gaudium. Sed de quo gaudet Christus? Certe de se ipso, et nisi de se ipso gauderet, beatus non esset. Et tunc faciet se ipsum uidere per essenciam, et sic in ipso gaudebunt. Iob: tunc super omnipotentem deliciis affluens. Quis est preciosior cibus quam Deus? Certe nullus.

Si queras de magnitudine delectationis in gustu, superfluum est querere. Quicquid enim est delectabile, ideo est delectabile in quantum est bonum uel in quantum habet speciem boni. Sed si parua bona uel que habent participacionem boni sunt delectabilia, quantam ergo delectacionem facit illud cuius bonitas est infinita. Ps.: delectationes in dextera tua usque in finem. Item Ps.: quam magna multitudo dulcedinis tue, domine.

Tercio est cena ista magna propter magnitudinem uirtutis in affectu, quia habet perpetuitatem uite. Nunquam enim deficient in ea sancti gaudentes. Ps.: edent pauperes et saturabuntur, et cetera. Edent pauperes, et qui pauperes? Certe pauperes spiritu, unde Mathei V: beati pauperes spiritu, et cetera. Vel pauperes, id est humiles, siue uoluntate pauperes, scilicet qui habent diuicias et contempnunt eas. Isti perueniunt ad cenam, sed qui habent animum implicatum temporalibus non perueniunt. Vnde in euuangelio: beati qui esuriunt et siciunt iusticiam, quoniam ipsi saturabuntur. Et: laudabunt dominum qui requirunt eum. Augustinus: videbimus, amabimus et laudabimus. Viuent corda eorum in seculum seculi, non solum uita corporali, sed uita anime Deo coniuncta. Quod nobis prestare dignetur ille qui cum patre, et cetera.