|
Collacio in sero
Homo quidam, etc.
Dictum est hodie de preparacione huius cene, nunc dicendum est de eius
communicacione. Non enim preparauit homo quidam cenam ut esset uacua,
sed ut eam aliis communicaret. Videte quod nulli ista cena
communicatur nisi qui ad eam uocatur. Ad ea que homo noscit et
desiderat ire potest non uocatus, sed ad illud quod superat nostrum
desiderium ire non potest nisi uocatus. Talis est hec cena, unde
apostolus Cor. II, et Ysa. LXIII: oculus non uidit, nec
auris audiuit, nec in cor hominis, et cetera. Et ideo ad cenam istam
non uenit quis nisi uocatus, unde ad Ro. VIII: quos uocauit,
hos et iustificauit, etc.
Notandum quod est duplex uocacio, una interior, alia exterior.
Vocacio interior qua dominus hominem alloquitur interius, et ista
nunquam uadit in cassum, quia homo non renuit. Iob XIIII:
vocabis me et ego respondebo tibi. Augustinus libro de predestinacione
dicit: gracia que humanis cordibus diuina largitate infunditur a nullo
duro corde repellitur; ad hoc quippe tribuitur ut ipsa duricia cordis
primitus repellatur. Ergo non uadit in cassum, unde in Io.: omnis
qui audit et discit a patre meo uenit ad me.
Alia est uocacio que est per Angelum uel per hominem, et ista non est
efficax sicut illa que est per Deum, immo frequenter est in cassum et
multi eam renuunt, undo Prouerb. I: vocaui et renuistis et Mathei
XX: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. De ista uocacione
loquitur hic dominus, dicens: vocauit multos. Et quod de ista
loquatur, patet quia ista facta fuit per seruum, unde: hora cene
misit seruum suum dicere inuitatis: venite. Sed quis est seruus?
Apostolus Paulus et alii predicatores, prelati et doctores; omnes
tales qui admonent ad bonum dicuntur serui Dei.
Duo hic consideranda occurrunt, scilicet qui uocantur et quomodo uocantur.
In ista multitudine uocatorum triplex distinccio reperitur, sicut in
euuangelio patet: quidam uocatorum ad cenam fuerunt inuitati, quidam
ciues et abiecti, et quidam extranei.
Sed qui fuerunt inuitati? Dico quod proprie inuitati fuerunt qui
priuilegium diuini muneris sortiti sunt. Inuitacio enim fit ad
familiares. Si aliquis est religiosus, clericus, aut est sortitus
donum sapiencie uel aliquid huiusmodi, istud est inuitacio. In
Hester dicitur quod qui inuitati fuerunt ad conuiuium bibebant in
poculis aureis. Pocula aurea sunt dona Dei preciosa.
Inuitatos oportet uenire ad nupcias, sed non ueniunt propter triplex
impedimentum quod tangitur in canonica Io.: nolite diligere mundum
nec ea que in mundo sunt. Si quis diligit mundum non est caritas Dei
in eo. Quid est qui impedit inuitatos uenire ad nupcias? Certe quod
homo adhereat mundo. Et quomodo adheret quis mundo? Certe sequendo
ea que in mundo sunt. Et que sunt in mundo? Aut est concupiscencia
carnis, aut concupiscencia oculi, aut superbia uite, ut dicitur in
canonica Iohannis. Tripliciter igitur impediuntur homines uenire ad
cenam et si sunt inuitati, scilicet propter superbiam, propter
oculorum concupiscenciam aut carnis.
Primo dico, impeditur quis uenire ad cenam propter superbiam.
Contingit quod aliqui acceperunt a Deo multa bona spiritualia aut
temporalia, et cum propter ista deberent Deo subdi, propter ista
superbiunt, unde in Eze.: eleuatum est cor tuum in decore tuo; et
in Iere.: dices ad optimates eorum, et ecce ipsi fregerunt iugum
consiliorum, et ruperunt uincula, scilicet mandatorum. Et isti
significantur per illum qui dixit: villam emi et eo uidere eam. Dicit
Augustinus quod in uilla dominacio intelligitur, in dominacione
superbia exprimitur; et cena est humilium. Et notate quod dicit:
villam emi et necesse habeo uidere illam. Frequenter qui superbiunt de
donis sibi a Deo datis considerant dona, non auctorem donorum.
Dicitur contra quemdam ad Cor.: quid habes quod non accepisti?
Considera te esse prelatum uel scientem; debes recogitare unde habes:
non habes a te, sed a Deo ut ei subdaris. Et ista cogitacio non
solum tollit superbiam sed inducit humilitatem. Cum enim crescunt
dona, crescunt raciones honorum; quanto plura bona habes, tanto Deo
magis es obligatus. Sed non potest Deo gracias agere qui ignorat se
bona a Deo habere. Propter hoc recogita quod a Deo habes quecumque
habes et quod ei teneris gracias agere seu reddere, et non inducent superbiam.
Alii ad cenam uenire contempnunt, licet eciam fuerint inuitati, et
hoc propter concupiscenciam oculorum, de quibus intelligitur illud
Osee: multiplicaui eis argentum et aurum que fecerunt Baal. Per
aurum intelligitur sapiencia, per argentum eloquencia; aliqui adepti
sunt graciam eloquencie uel donum sapiencie, et unde Deo seruire
deberent, dyabolo seruiunt, qui uertunt ea ad cupiditatem et ad
acquirendum terrena. Dicit quod fecerunt Baal quia auaricia est
ydolorum seruitus. Isti significantur per inuitatum qui dicit: iuga
boum emi quinque et uado probare ea. Per quinque iuga signantur
quinque sensus qui totaliter inseruiunt rebus sensibilibus. Dicit:
iuga boum emi quinque, et cetera. Hic non solum cupiditas sed
curiositas reprobatur. Aliqui ualde curiosi sunt de exterioribus et de
factis aliorum, quia inquirunt facta aliena et sua negligunt. Isti
sunt sicut oculus qui alium uidet et se ipsum non uidet. Nichil enim
uolunt aliqui credere nisi quod uident.
Tercio inuitati impediuntur uenire ad cenam propter concupiscenciam
carnis. Aliqui enim quando per dona Dei sunt exaltati conuertunt se
ad delicias, unde in Eze.: habes fiduciam in decore tuo, fornicata
es. Ysa.: in illa die uocabit dominus ad fletum et planctum, quando
scilicet dixit in euuangelio: beati qui lugent, et cetera. Et ecce
gaudium illorum occidere uitulos, dicunt reprobi, comedamus et
bibamus, cras enim moriemur. Isti signantur per illum qui duxit
uxorem et ideo ad cenam uenire non potuit. Per uxorem significatur
concupiscencia carnis. Solus iste et non alius dixit: non possum
uenire: propter illecebras enim carnis non potuit uenire. Differencia
est inter peccatum superbie, cupiditatis et luxurie, quia superbi et
cupidi ex proposito peccant nec habent uoluntatem ueniendi ad cenam,
sed qui peccant peccato carnis peccant ex infirmitate et impotencia.
Hii habent propositum eundi ad cenam sed impediuntur concupiscencia
carnis, unde apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus
aduersus carnem ut non quecumque uultis faciatis. Isti quamuis fuerunt
inuitati non uenerunt ad cenam uel propter superbiam uel propter
cupiditatem uel propter carnis concupiscenciam. Sed scriptum est quod
seruus sciens uoluntatem domini sui et non faciens plagis uapulabit
multis. Quanto igitur maior es, si facis contra uoluntatem, maiori
pena dignus es. Et pater familias, quando audiuit quod inuitati
noluerint uenire, iratus est; per iram significatur Dei uindicta.
Igitur primi qui uocantur ad cenam sunt inuitati.
Aliud genus eorum qui uocantur ad cenam sunt ciues et abiecti, unde
dicit in euuangelio: vade in uicis et plateis ciuitatis et uoca
debiles, cecos et claudos, et cetera. Et uidete quod nouissimi facti
sunt primi. Magni enim non perueniunt ad cenam istam nec potentes sed
debiles et pauperes; exemplum habemus in Lazaro et diuite. Infirmi
frequenter conuertuntur, unde Ambrosius: nullum debilitas corporis
excludit a regno, rariusque deliquit cui peccandi deest illecebra.
Apostolus: que infirmi sunt mundi elegit Deus ut fortia queque
confundat. Spiritualiter intelligere debetis quod eliguntur pauperes
in temporalibus qui tamen diuites in spiritualibus; isti sunt in uicis
et plateis, unde propheta: dispersi sunt lapides sanctuarii in capite
omnium platearum, sed de diuite in temporalibus, paupere uero in
spiritualibus, dicitur in Apoc.: dicis quia diues sum et nullius
egeo et nescis quia miser es, etc., quia miseros facit populos
peccatum. Sed quarum diuiciarum defectum paciuntur peccatores? Dico
quod deficiunt in cognicione, in fortitudine, in rectitudine.
Primo dico: excecati per peccatum paciuntur defectum in cognicione,
scilicet quia repudiant bonum et eligunt malum, unde apostolus ad
Thi.: tumidi, ceci, uoluptatum magis amatores quam Dei. Ex ista
cecitate est quod homines diuina contempnunt et temporalia magis habeant.
Alii propter peccatum deficiunt in fortitudine animi et uirtute, unde
in Neem.: debilitata est uirtus portantis, quorum uirtus michi erat
pro nichilo; et isti sunt debiles.
Alii per peccatum excecati deficiunt in rectitudine, scilicet
intencionis, unde in Michee: periit sanctus de terra et rectus in
hominibus non est. Isti sunt claudi: uidentur exterius sequi dominum
sed si quis uidet eorum intencionem apparent claudi. De illa
claudicacione dicit Helyas: usquequo claudicabitis in duas partes.
Quandoque uero pauperes ditantur, ceci illuminantur, debiles
confortantur et claudi reparantur. Ysa.: tunc saliet sicut ceruus claudus.
Videte: quando seruus induxerat istos dixit domino: adhuc locus est,
in quo notatur predestinacio: non solum enim magni uel fideles
uocantur, unde dominus: alias oues habeo que non sunt ex hoc ouile,
et cetera. Propter hoc uocat dominus extraneos, unde in euuangelio:
exi in uias et sepes et compelle, et cetera. Per extraneos
significantur infideles.
Triplex autem distinccio infidelium inuenitur. Primi sunt gentiles et
pagani qui non communicant omnino in fide, non lucet eis lux fidei.
Isti sunt in uiis tenebrosis, unde: vie impiorum uie tenebrose.
Alii infideles sunt Iudei qui in aliquo communicant nobiscum,
scilicet in doctrina sacra ueteris testamenti, de quibus dicitur:
adhuc modicum lumen in uobis est. Isti signantur per uias dissipatas.
Ysa.: dissipate sunt uie. Transeunt figurales obseruancie; fuerunt
uie dissipate quia ueniente ueritate transiuit figura. Peccaret igitur
qui figurales obseruancias seruaret, unde apostolus: si
circumcidimini, Christus nichil uobis proderit.
Tercii infideles sunt heretici qui sunt in sepibus. Sepes ponuntur ut
diuisiones faciant; heretici de nullis seruiunt nisi quod diuisionem
faciant; heretici sunt spine quia pungunt et sepes quia diuidunt.
Ista tria genera hominum signantur nobis per hoc quod euuangelium primo
predicatum fuit principibus et sacerdotibus qui uenire renuerunt,
postea predicauit Petrus plebi Iudeorum et conuertit tria millia
ipsorum, postea predicatum est in sepes et plateas et omnes ad fidem
adducti sunt; unde non solum orat ecclesia pro prelatis sed pro
afflictis et infidelibus. Isti igitur sunt qui uocati.
Sed quomodo uocantur? Triplex modus uocacionis ponitur. Inuitati
uocandi sunt simplici denunciacione, unde in euuangelio: misit seruum
suum hore cene dicere inuitatis ut uenirent. Meliores non sunt
increpandi nec exasperandi, unde dicitur: seniorem ne increpaueris sed
honora ut patrem, et alibi: da sapienti honorem.
Item pauperes et abiecti sunt introducendi. Assumpserunt aliqui
propositum ueniendi ad Deum in baptismo, abrenunciauerunt dyabolo et
omnibus pompis eius; indigent aliquo qui eos instruat et introducat et
familiares regi faciat, unde in exodo: ecce mictam angelum meum qui
precedet faciem tuam et custodiat te et introducat in locum.
Tercio infideles et heretici sunt compellendi intrare ad cenam, unde
in euuangelio: exi in uias et sepes et compelle eos intrare.
Dupliciter sunt compellendi qui in sepibus sunt. Signa data sunt non
fidelibus sed infidelibus, unde compelluntur heretici intrare ex
euidencia miraculorum. Item ad litteram compellendi sunt per
uexacionem, unde in Ps.: in chamo et freno maxillas, et cetera.
Dicunt heretici quod nulli sunt compellendi per penam uenire ad fidem.
Certe immo, unde Ysa.: sola uexacio dabit intellectum auditui.
Non legitur quod se excusauerunt qui fuerant in uicis et sepibus sed
solum illi qui fuerunt inuitati, in quo signatur quod frigidi
peccatores cicius conuertuntur quam qui decidunt a statu uie, unde in
Osee: usquequo non poterit mundari quia ex Israel est. Rogabimus,
et cetera.
|
|