|
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis
ovium: intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A fructibus eorum
cognoscetis eos. Matth. 7, 15 - 16. Duo esse in verbis istis
sibi invicem contrariantia apostolus testatur. Spiritus, inquit,
concupiscit adversus carnem, et caro adversus spiritum: Gal. 5,
17: et cum in utroque, vel ex utroque contingit esse peccatum; ex
infirmitate carnis est alium peccatum, et alium per ignorantiam
spiritus. Unde apostolus 2 ad Corinth. 7, 1: emundemus nos ab
omni inquinamento carnis et spiritus. Et sicut peccatum ex carne
provenit ex carnis infirmitate; unde in Matth. 26, 41: spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma; sic peccatum spiritus
provenit ex ignorantia spiritus, scilicet quando spiritus decipitur.
Et ideo in ista dominica munimur contra utrumque peccatum. Contra
peccatum ex infirmitate carnis munimur per apostolum in epistola qui
dicit: debitores sumus carni, non ut secundum carnem vivamus, Rom.
8, 12. Contra peccatum ex deceptione spiritus munimur in
Evangelio, ubi dicitur: attendite a falsis prophetis et cetera.
Rogemus salvatorem qui nos cautos voluit esse contra utrumque
peccatum, quod ipse det aliquid dare quod sit ad laudem ejus et
cetera.
|
|